Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RUMINO

RUMINO, (RUMINARE) Cibos in rumen revocare, Columellae Plinio aliisque; unde per translationem Repetere, in memoriam revocare, mente revolvere, nostris Ruminer. Hac metaphorica notione legitur apud Nonium ex Varrone, Tertullianum de Resurr. carnis cap. 37. Symmachum lib. 1. Epist. 3. lib. 3. Epist. 13. et alios recentiores. Peculiari significatu Vita S. Winwaloei MS.: Cito enim caumate exorto omnia nociva, quae fruges Ruminent (id est, comedant) emittit. Sermo est de insectis. Singularius Miracula MSS. Urbani V. PP.: Audivit custodem carceris fortiter dormientem et Ruminantem, hoc est, stertentem, ronchissantem.