Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RUS

RUS, Pagus, regio, territorium, Gregorio Turonensi, ut observat Valesius in Praefatione ad Notitiam Galliarum pag. x. qua etiam notione, ni fallor, Acta S. Cassiani Confess. apud Illustr. Fontaninum ad calcem Antiq. Hortae pag. 352: Coepit iter gaudens, et amore Dei proficiscens, Linquens AEgyptum, petiturus Rus Eduorum. Posset intelligi ipsa civitas Eduensis, ad quam venisse S. Cassianum narratur infra. Pro vico sumitur in Vita S. Gerii, tom. 6. Maii pag. 160: Venientesque ad locum, qui dicebatur Columbario, ubi Rus sive villa aliquantum habitantium sub paleariis seu casinis, etc. Denorum Rus, apud Ermoldum Nigellum lib. 4. vers. 128. Rure, pro Humi, ibid. vers. 724: Qui stupefacta diu pectora Rure tenent. Ubi supra vers. 691: Discipuli cecidere solo, trepidique per aulam Corpora prosternunt, etc. Vers. vero 712. Rure est pro Terra, opposita coelo: Quisnam idiota ferat demens, non corpora patrum   Sanctorum merito Rure colenda fore, Cum deus in famulis merito veneretur amatis,   Quorum nos precibus scandimus alta poli.