Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SABBATUM

SABBATUM,² apud Hebraeos pro tota Hebdomada, et pro septimo Hebdomadis die sumitur. Euseb. Pamphili in illud: Ὀψὲ σαϐϐάτων. Ἔθος γάρ ἦν τὴν ὅλην ἑϐδομάδα σάϐϐατον ϰαλεῖν, ϰαὶ πάσας τὰς ἡμέρας σάϐϐατον ὀνομάζειν. Cum Hebdomadam significat, in dies dividitur, quorum primus, Prima Sabbati; secundus, secunda Sabbati, et sic deinceps; septimus denique, Sabbatum, ut observatum a S. Hieronymo, in Epistola ad Hedibiam, quaest. 4. et S. Augustino in Psalm. 80. Eodem Eusebio in Resurrect. Dom. pag. 477. edit. Combefisii, et Hesychio Presb. Hierosolymit. Homil. in Dominicam resurrect. pag. 748. edit. ejusdem Combefisii. Sic Cassianus lib. 3. de Coenob. Institut. cap. 9. Sextam Sabbati, lib. 4. cap. 19. secundam Sabbati, pro sexta et secunda feria dixit. Quam loquendi formulam usurpavit etiam auctor Vitae S. Rusticulae Abbatissae Arelat. cap. 31.

Una Sabbati, Dies Dominicus. Glossae Gr. MSS. in Cod. Regio 2062: Μίαν σαϐϐάτων, τὴν ϰυριαϰὴν ϰαλεῖ ὁ ἀπόστολος. S. Augustinus Epist. 86: Una Sabbati tunc appellabatur dies, qui nunc Dominicus appellatur, quod in Evangeliis apertius invenitur: nam dies Resurrectionis Domini prima Sabbati a Matthaeo, a caeteris autem Una Sabbati dicitur, quem constat eum esse, qui Dominicus postea appellatus est. Adde Concilium Cabilonense ann. 650. cap. 18. Rabanum lib. de Computo cap. 26. et Durandum lib. 7. Ration. cap. 1. num. 7. etc.

Sabbatum Sanctum, dicitur illud, quod Pascha praecedit, tum propter alia plura, tum maxime propter hoc, quod ad suscipiendam tantam luminis claritatem nova Ecclesia sacro baptismi fonte sacratur. Hac enim die solenne est juxta veram et angelicam Patrum traditionem fontes benedici, etc. Rupertus lib. de Divin. Offic. cap. 35. Gesta S. Conwoionis saec. 4. Bened. part. 2. pag. 215: Receptusque est in monasterio in sancto Sabbato, id est in Ramis-palmarum. Vita S. Roberti saec. 6. Bened. part. 2. pag. 211: Ad Sabbatum quod Sanctum dicitur vigilia Paschalis festivitatis pervenit.

Sabbatum, requies Dominici corporis appellatur, etiam in veteri Missali Gallicano pag. 464. et in Missali Gotthico pag. 324.

Sabbatum in Albis, Quod praecedit Dominicam primam post Pascha, quia hac die Baptizati in Sabbato sancto, deponebant in Sabbato in albis albas stolas, seu vestes, quas in baptismo susceperant. Beletus cap. 121. et ex eo Durandus lib. 6. Rat. cap. 81. num. 16. et cap. 95. S. Athanasius Orat. in Sanct. Pascha pag. 545. edit. Combefisii: Σὴμερον άποθύεσθε τὴν φορουμένην ἐσθῆτα, ἀλλὰ μὴ ἀπόθεσθε τὴν ϰεϰρυμμένην σφραγίδα, etc. Vide Alba 4.

Sabbatum Magnum, Quod Dominicam Paschae praecedit. Exstat Amphilochii Episcopi Iconiensis sermo, dictus, τῷ μεγάλῳ Σαϐϐάτῳ. Idem dicitur

Sabbatum Luminum, in Chronico Orientali pag. 125. quod in eo baptismi fierent, quos φωτισμοὺς vocant Graeci.

Sabbatum 12. Lectionum Ita appellatum Sabbatum Quatuor Temporum auctor est Amalarius lib. 2. cap. 1.

Sabbatum in Traditione Symboli, Quod Dominicam Palmarum praecedit, in Ritu Ambrosiano: cum Mediolani eo die Catechumenis symbolum addiscendum traderetur, quod alibi in die palmarum dabatur. Vide Symbolum.

Sabbatum Vacat, ita dictum Sabbatum ante Palmas, seu diem Dominicum, qui Pascha praecedit, in Sacramentario Gregoriano, quia proprio officio caret: propterea quod Papa ipso die occuparetur eleemosyna eroganda. Vide Alcuinum lib. de Divin. Offic. Amalarium lib. 1. de Eccles. Offic. cap. 9. Hugonem a S. Victore lib. 3. Observat. Eccl. cap. 16. Mabill. Commentar. in Ordin. Roman. pag. lxiv. etc.

Sabbatum, Quodvis festum; unde luxum Sabbatarium dixit Sidonius lib. 1. Epist. 2. qui diebus festis potissimum obtinebat. Deus apud Isaiam: Sabbata vestra odivit anima mea. Quae quidem ea sunt, quae Judaei consumebant in luxuriis, et ebrietate, et comesatione, ut ait Auctor libri Anticimenon, Bertharius scilicet Abbas Casinensis, qui vixit sub Ludovico Pio, ut est apud Leonem Ostiensem lib. 1. cap. 32. et Petrum Diacon. de Viris illustr. Casin. cap. 12. Isidorus Pelusiotes lib. 3: Σάϐϐατον πᾶσαν ἑορτὴν ϰαλοῦσιν.

Testam. Const. Sancii ann. 1269. tom. 1. Probat. Hist. geneal. domus reg. Portug. pag. 23: Item ad unum Sabbatum faciendum mando duas libras. Vide mox Sabbatizare.

Sabbatum Sabbatorum, Requies vitae aeternae. Acta S. Gauger. tom. 2. Aug. pag. 687. col. 1: Cum de labore hujus vitae migraret ad Sabbatum, in hoc quasi quodam terrae matris gremiolo non ejus gravarentur sepelire corpusculum, eo usque corruptibiliter dormiturum; donec, vocante Domino, resurgat incorruptibile ad Sabbatum sabbatorum. Vide mox Sabbatisare.

Sabbatum, Solstitum dicitur, quia tunc temporis sol immobilis videtur. Chron. Joh. Whethamstedii pag. 405: Dum transisset Sabbatum sive solstitium anni istius, descendissetque sol ymius, et ymius, etc.

Sabbatum, pro Pace. Domesday, tit. Sudsex. Terra Willelmi Episcopi de Tetfort. Bisedes Hundred. num. 18: Postquam Willelmus Rex advenit, et sedebat in Sabbato, et Willelmus Malet fecit suum Castellum de Eja, etc. ex Spelmanno.

Sabbatismus, Sabbati celebratio apud Judaeos, Agobardus de Insolentia Judaeor.: Cum..... ne Sabbatismus eorum impediretur, mercata, quae in Sabbatis solebant fieri, transmutari praeceperint. Adde S. August. lib. 22. de Civ. Dei cap. 30. et Joh. Abrinc. de Offic. divin. pag. 43. 44.

Gloss. Bibl. ex Cod. reg.: Sabbatismus dicitur Sabbati Observantia vel feriatio, summa requies. Sabbatizare, requiescere vel sabbatum observare.

Sabbatizare, Papiae, Sabbatum colere, ab opere vacare, otiari, feriari: idem enim valet vox Sabbatum, quod Requies. Joan. de Garlandia in AEquivocis: Sabbata dicuntur requies, et vita perennis. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 930: Σαϐὰτ, ἐστὶν ἡ ἀνὰπαυσις, ἐξ ου τὸ Σάϐϐατον. Aliud Lexicon Graec. MS. Cod. 2062: Δευτερόπρωτον Σάϐϐατον, ὅταν διπλὴ ἡ ἀργία ᾖ, ϰαὶ τοῦ Σαϐϐάτου τοῦ ϰυρίου, ϰαὶ ἑτέρας ἑορτῆς διαδεχμένην, Σάϐϐατον γὰρ ἑϰάστην ἀργίαν ϰαλοῦσι. Hayto Basileensis Episc. cap. 8. de Die Dominico: Sabbatum vero operandum a mane usque in vesperum, ne in Judaismo capiantur. Capitula S. Bonifacii Archiep. Moguntini cap. 36: Adnuntient Presbyteri diebus dominicis per annum Sabbatizandum. Unde lib. 6. Capitul. cap. 189. 192.: Has quidem festivitates annuntient Presbyteri, ut diebus dominicis Sabbatizare, etc. Elmham. in Vita Henrici V. Regis Angl. edit. Hearnii cap. 93. pag. 271: Nec ab infestatione custodum continua ullo dierum per obsidionis tempora Sabbatizat. Adde Petrum Blesensem Epist. 14. et alios.

Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692: Sabbatizare, fere (faire) feste.

Sabbatisare, dicitur de corporibus quae in sepulcro quiescunt, in Exordio Monast. S. Medardi Tornac. inter Instr. tom. 3. novae Gall. Christ. col. 66: Cujus (Monini) anima in requie sit, cujus ossa in medio ecclesiae B. Medardi Sabbatisant.

Sabbat à Juifs, apud Suessiones appellabatur locus quidam, ubi forte Sabbato celebrando congregabantur Judaei. Charta ann. 1341. in Reg. Caroli Pulc. fol. 190. v°. ex Cam. Comput. Paris.: Comme il ait esté mandé que la place ou lieu, appellé le Sabbat à Juifs en la ville de Soissons, vous feissiez crier et subhaster, etc.