Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACER

SACER,² pro Sacerdos, Episcopus. Ermoldi Nigelli carmen elegiacum pro Ludovico Imperat. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 30: Hoc Sacer aspiciens, sella se sustulit ardens   Compellare sacrum cum pietate virum. Pluries ibidem occurrit, ut monet Cl. Editor. Sacré, eadem notione usurpat le Roman de Rou MS. ubi de Odone Episcopo Bajocensi: Ode li bon corrennez, Qui de Baex estoit Sacrez.