Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACRAMENTUM

SACRAMENTUM, dupliciter dicitur, inquit Hugo a S. Victore lib. 2. Speculi Eccl. cap. 22: Aliquando enim Sacramentum dicitur sacrae rei signum, velut in Baptismo exterior ablutio, quae interiorem significat emundationem. Aliquando dicitur Sacramentum, quasi sacrum secretum, velut Sacramentum Incarnationis et hujusmodi. Glossae Casinensis Monast.: Sacramenta sunt Baptismus et Chrisma, corpus et sanguis, quae ob id Sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur. De priori significatione, ut caeteros omittam, qui de Sacramentis commentarios ediderunt, lubet hic exscribere, quae adnotavit olim charissimus frater Michael du Fresne, Societatis Jesu Presbyter et Theologiae Professor, in Dissertationibus sacris, ac Historicis de Antiquis Sacramentorum ritibus, rebusque in eorum usu et administratione controversis, necdum editis, Dissert. 2. part. 1. cap. 1: De Sacramenti mysteriique nominibus.

De Sacramentis, deque Baptismo primum dicere aggrediens, qui fidei Sacramentum est, et Christianae gentis proprium signaculum, quo videlicet non consignamur modo, sed etiam sacramur, (id quod synagogae circumcisio praestabat,) quodque Eugenius IV. in Concil. Florent. spiritualem vocat januam, per quam introducti Ecclesiae adjungimur, caeterorum effecti consortes Sacramentorum: ante omnia id faciam, quod in principio fieri, cum in omnibus dissertationibus, tum in hac magis oportere censeo; ut quid illud sit, de quo disputatio sit, explanetur; ne vagari ac errare cogatur oratio, si ii, qui inter se dissenserint, non idem esse illud, de quo agitur, intelligent. Adde quod plerumque istud, vel experientia usque ipso verissimum videri solet, quod scite omnino sapienterque in Cratylo pronunciavit Plato, qui ipsarum rerum nomina penitius pervideret, eumdem et res itidem ipsas funditus exploratas compertasque habiturum.

Inprimis igitur, de ipso Sacramenti nomine dicam universe, ex occasione baptismi, quireliquis velut aditus praeit, ac vestibulum pietatis, ut eum nuncupat Gregorius Nazianzenus, de varia ipsiusmet postmodum acturus nuncupatione. Principio enim de ipso Sacramenti nomine litem Catholicis intendunt nonnulli Novatores, post Lutherum, Calvinumque, qui lib. Instit. 4. cap. 14: Abunde liquet, ait, veteres, qui Sacramentorum nomen signis indiderunt, minime respexisse quis fuisset verbi hujus usus Latinis Scriptoribus; sed novam hanc significationem pro suo commodo affinxisse, qua simpliciter signa designarent. Unde ipse significationem aliam e jure repetit, quam ut in nostra Sacramenta accommodet; qua Sacramentum pro jurejurando accipitur, quod olim ducibus praestabant legiones: quod Imperii Romani grave mysterium lib. 8. Herodianus, τῆς Ῥωμαίων ἀρχῆς σεμνὸν μυστήριον, arcanum dominationis, Tacitus appellat: ita ut tamen in Calvini sententia Sacramentum, non tam sit juramentum, quo se homo obstringit Deo, quam quo sese Deus obligat homini. Verum ut ita sit, hanc minime reperiri subjectam in Scriptura huicce verbo notionem, eo, quo ab Ecclesia sensu accipitur, pro rei sacrae signo; quid inde conficient sectarii, num expungendam penitus e Catholicorum scriptis vocem hanc, ut in locis communibus, cum aliis, stulte Melanchthon censuit; qui caput, in quo de Sacramentis disserit, de Signis inscribit ? Nam quae alii, inquit, Sacramenta, nos Signa appellamus. Qui autem id affirmare audeant, qui Trinitatis nomina, ὁμοούσιον, cum Nicaenis Patribus, sive consubstantialis ὑποστάσεως, sive personae, caeteraque id genus amplectuntur, quae tamen sacris in Litteris non exstant: quique, ni prorsus imperiti sunt, non nesciunt a sanctis Patribus id nominis usurpari, ubi de Baptismo, Eucharistia, aliisque Sacramentis sermonem instituunt. Tritum istud Tertulliani lib. de Praescriptionibus cap. 16: Ipsas quoque res, inquit de cacodaemone, Sacramentorum divinorum in idolorum mysteriis aemulatur; tingit et ipse quosdam, utique credentes et fideles suos, etc. Tum postea: Signat in frontibus milites suos, etc. Huic adde Cyprianum, qui lib. 2. Epist. 1. de Baptismo, ut Tertullianus de Confirmatione, sic aperte loquitur: Si Sacramento utroque nascantur. Mitto caeteros: isti enim antiquissimi omnium sufficiunt, ut intelligant adversarii nos minime sectari prophanas vocum novitates, quas prorsus cavendas in fidei negotio, post Apost. 1. ad Timoth. 6. animadvertit Augustinus lib. 10. de Civit. Dei cap. 23: Nam liberis, inquit, vocibus loquuntur Philosophi, nec in rebus ad intelligendum difficillimis offensionem religiosarum aurium pertimescunt: nobis autem ad certam regulam loqui fas est; ne verborum licentia, etiam de rebus, quae his significantur, impiam gignat opinionem.

Caeterum neque caremus Scripturae locis, quae receptae tot ab hinc saeculis vocis istius significationi suffragentur. Tametsi vero sacris in Paginis vocem hanc, Sacramentum, de nostris speciatim usurpari Sacramentis, probare sectariis non possumus ex illo Apostoli ad Ephesios loco cap. 5. Sacramentum, (sive ut Graece legitur, mysterium) hoc magnum est; ut qui matrimonium e numero Sacramentorum ejiciunt: nihilominus operosum non est e Scripturis eruere nomen istud, Sacramenti, ut genus est, et communione quadam complectitur nostra Sacramenta, et alias res quasdam, nimirum ut signum rei sacrae vel arcanae significat. Quid enim aliud indicat vox ista loco mox laudato ad Ephesios 5. qui sic habet: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico, in Christo et in Ecclesia. Quasi dicat: mysterium hoc, sive Sacramentum, ego ipsum sic explico, aioque; eam viri feminaeque conjunctionem, rei sacrae signum esse et arcanae, Christi videlicet cum Ecclesia arctissimae communionis. Absurde vero cum Erasmo Calvinus, ne matrimonium, ex hoc testimonio, Sacramentis Ecclesiae cogatur annumerare, Sacramentum, sive mysterium, a Paulo dici contendit, non viri et feminae; sed Christi et Ecclesiae, vel Adami Evaeque conjunctionem: cum insulsam hanc interpretationem, vel duae voculae satis evertant, pronomen relativum, hoc, tum verbum substantivum est, Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, hoc: dixit, ut indicaret id vocabulum ad id referendum, quod ante dictum fuerat, de utriusque conjugis copulatione: Erunt duo in carne una. Dum autem in praesenti subjicit: Sacramentum hoc magnum est, neque dicit, fuit, satis innuit, de Adami et Evae conjugio nequaquam esse sermonem; sed de quolibet connubio, rite inito, quod Sacramentum certe magnum est, ex quo certam conferendae gratiae promissionem ei Christus annexuit. Huc etiam accedit, quod nisi subjecta sit huicce vocabulo ea sententia, quam Hieronymus, Chrysostomus, Oecumenius, aliique Patres In hunc locum afferunt, tota vis argumenti infringitur, qua persuadere nititur Apostolus, ut suas mariti uxores colant atque diligant, nempe quia istud: Erunt duo in carne una; magnum est Sacramentum in Christo et in Ecclesia: hoc est ejusmodi, quod caeleste Christi cum Ecclesia connubium adumbret: proindeque efficere debeat, ut uxorem conjux quasi suam carnem, imo quasi seipsum impensius amet ac colat, sicut Redemptor Ecclesiam enixe diligit. Huic Apostoli testimonio subjungere possem Danielis locum cap. 2. ubi Nabuchodonosoris statua saepius appellatur mysterium sive Sacramentum; razi, Hebraice, Chaldaice, raza, quod Thargum deducit a vocabulo, raz, quod secretum et mysterium sonat. Nempe quod signum existeret rei latentis et obscurae; regnorum utique quatuor, quae ex Alexandri Magni cineribus enata sunt; AEgyptiaci, Syriaci, Macedonici, et Asiatici; tum etiam regni Servatoris, quod post illa demum exortum est: quae omnia ab Daniele obscuris significationibus, quasi totidem Sacramentis, adumbrata sunt.

Eadem porro Mysterii ratio est, e qua voce Sacramenti nomen vulgatae editionis antiquus interpres expressit. Quamquam non una eademque est etymologia, sive notatio nominis; cum mysteria primum appellent Graeci, quae vocat initia Tullius lib. 2. de Legibus, hoc est, ritus quosdam, quibus homines sacris initiantur, a verbo μυέομαι hoc est, initior; cui significationi vox Hebraea respondet, milluin, ab radice, male implevit; quod, ut scribit R. Salomon, hi ritus compleant perficiantque homines sacros. Sunt autem a Graecis, ejusmodi initia, appellata mysteria; quod occultissimis mysteriis, noctu plerumque, peragerentur, quae sacra opertanea Plinius, Operta Flaccus nuncupat. Quippe enim vox eadem arcanum sonat: unde Tullius 3. de Orat.: Hoc tacitum tanquam mysterium teneas; et Paulus ad Ephesios 1. e Graeco textu: Patefacto nobis mysterio, seu arcano voluntatis suae. Tum 1. ad Corinth. 2: Loquimur Dei sapientiam in mysterio, hoc est, arcano, ut interpretatur Chrysostomus Homil. 7. in eam Epist. quoniam, ut ait, suum illud consilium Deus de redemptione hominum clam habuit, ac ne Angelis quidem aperuit, priusquam hominibus ipsis panderet. Qua in significatione, mysterii etymologia petitur ἀπο τοῦ μύειν, a claudendo; non autem e vocabulo Hebraeo mistar, quod secretum sonat; ab radice sathar, quod est occulere, ut non nemo somniavit.

Verum ad rem nostram magis accommodata ejusdem vocabuli notio est, cujus usum jam inde a principio sibi, ut et Sacramenti, quemadmodum ostendimus, vindicavit Ecclesia; cum non solum in commune omnia Religionis arcana nominavit Mysteria, et Sacramenta; sed peculiari quadam significatione doctrinae illi, quam de signis nonnulli, Συμϐολιϰὴν Θεολογίαν, Symbolicam Theologiam appellant Graeci, eas dictiones accommodavit. Qua notione mysterium, dicitur signum omne concretum, et corporeum, quod sub sensum cadit, latentium rerum, minimeque aspectabilium. Ita ut, quemadmodum homo animo constat et corpore; ita quoque mysterium e rebus, quae partim usurpentur sensibus, partim oculos aliosve sensus fugiant, coalescat. Quo sensu de antiqua Lege Gregorius Nazianz. Oratione de Baptismo praeclare dixit, adumbrare verum, et magni luminis, legis utique novae, mysterium seu Sacramentum esse. Sed significantius de Sacramentis Gratiae loco jam prolato Chrysostomus, Homil. scilicet 7. in priorem ad Corinth. ad haec Pauli verba: Loquimur Dei sapientiam in mysterio: mysterium, ait, appellatur, cum alia inspicimus, alia credimus, quod in Eucharistia, Baptismoque demonstrat. Quae postrema mysterii acceptio apud Auctores prophanos minime reperitur, quibus mysteria vel fuere tantum ceremoniae, quibus Deorum Religioni homines consecrarentur; vel res abditae et a sensibus ac cogitatione remotae. Quae duae etiam significationes in nostra vel mysteria, vel Sacramenta mirifice quadrant, quippe et homines mysteriis initiantur, et consecrantur Deo, caelesti gratia perfusi. Inde Sacramenta manarunt, inquit Augustinus lib. 15. de Civit. Dei cap. 26. quibus credentes initiantur. Deinde vero ea profanis prodere nefas est, nec temere apud indignos evulganda ; sed, ut pretiosae margaritae a contemptu sunt vindicanda. At longe aptius in eadem convenit, quam ad ultimum subjeci, significatio. Nam ut recte Chrysostomus, loco mox allato, innuit, rem sacram occultamque continent; caelestem nempe gratiam; ac nonnulla etiam characterem. Quam ob causam a Dionysio Eccl. Hierarch. cap. 1. et 2. symbola, seu signa, divina sacraque nuncupantur; nec qualiacumque, sed quae cum occulto divinae gratiae fructu, effectuque, similitudinem quandam habeant atque convenientiam: ut lotio externa baptismatis, sicut explicat Chrysost. cum interna animi lotione, quam repraesentat, et efficit. Quae genuina est germanaque Sacramentorum nostrorum descriptio, ut sint signa rei sacrae ; ex Augustino, invisibilis gratiae formae visibiles; ex Catechismo Tridentino, res subjectae sensibus, quae ex Dei institutione, sanctitatis et justitiae tum significandae, tum etiam efficiendae vim habeant. Neque vero absque gravi causa, concreta ejusmodi signa, et tractabilia constituit Deus, puta lotionem et aquam in baptismo, quibus caelestem occultamque gratiam, cum oculis sensibusque repraesentaret, tum etiam in animis vi quadam abdita divinaque, gigneret. Nam si incorporei essemus, Chrysost. ait Homil. 62. in Matthaeum, nuda et incorporea nobis haec ipsa daret: nunc quia corporibus insertas habemus animas, sub iis, quae percipiuntur sensibus, tradit spiritualia, ἐν αἰσθητοῖς τὰ νοητά σοι παραδίδωσι: cui assentitur August. in Joan. Homil. 86: Sacramenta, inquit, exercitia sunt, quae certiorem verbi Dei fidem nobis faciunt: et quia carnales sumus, sub rebus carnalibus exhibentur; ut ita pro tarditatis nostrae captu nos erudiant, et perinde ac pueros paedagogi manu ducant.

Sacramentum Catechumenorum, apud S. Augustinum lib. 2. de peccatorum meritis et remissione cap. 26. ubi de Catechumenis: Et quod accipiunt, quamvis non sit corpus Christi, sanctum est tamen et sanctius, quam cibi, quibus alimur. Quod Cellotius et alii de Eulogiis interpretantur, cum de sale dictum contendat supra laudatus frater, quod unum et perpetuum erat Catechumenorum Sacramentum, et ad Eulogias iis nisi post baptismum aspirare non licuerit. Idem porro Augustinus lib. 4. de Baptismo contra Donatistas cap. 21: An Catechumeni Sacramentum baptismi Sacramento praeferendum putamus ? Ubi quidam intelligi volunt ritus et ceremonias, quae Catechumenis ante baptismum adhibentur, quas idem Augustinus tract. 4. in Joannem Sacramenti nomine donat. Sed caeteris ante baptismum adhiberi solitis ritibus hunc, quo sal peculiari benedictione consecratus dabatur Catechumenis, per antonomasiam Sacramentum appellarunt, Catechumenorum, Sacramenti voce latius accepta, quod eis esset Eucharistiae loco, cum fideles communicarent, praesertim ad festos Paschatis dies, atque adeo Catechumenis etiam Eulogiae seu panes benedicti interdicerentur. Nam eo plerique referunt Concilium Carthaginense III. can. 5: Item placuit ut etiam per solemnissimos Paschales dies Sacramentum Catechumenis non detur, nisi solitum salis: quia si fideles per illos dies Sacramenta non mutant, neque Catechumenis oportet mutare. Ea certe notione accipitur in lib. 7. Capitul. cap. 263. ubi et nominis Sacramenti ratio exponitur: Ut per solemnissimos Paschales dies Sacramentum Catechumenis non detur, nec eis qui a liminibus Ecclesiae sunt exclusi, neque eis, ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt poenitentiam, sed tantum benedictum Sal a sacerdotibus pro communione tribuatur. Adde Addit. 4. cap. 63. et 76. Salis autem Catechumenorum, cujus consecrandi modum refert Ordo Romanus, meminerunt non semel Patres, inprimisque Origenes Homilia 6. super Ezechielem, Liber I. Sacramentorum Eccl. Roman. cap. 31. Isidorus lib. de Divin. Offic. cap. 20. etc.

Sacramentum Salis, Idem quod Catechumenorum, quibus sal peculiari benedictione consecratus dabatur. Libel. de Sacram. a Bonizone Sutrino episc. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 604: Veniam nunc ad sacramenta ab Apostolis instituta. Et primum de Sacramento salis.... Quum quis ad catechisandum accesserit, petit exsufflationem sacerdotis, qua spiritus immundus expellitur; sal per manus accipiat sacerdotis, dicente eodem: Accipe sal sapientiae, quod proficiet tibi in vitam aeternam: non quod vita aeterna donetur catechumenis, sed quia sal Sacramentum est fidei, quae per dilectionem operatur et baptizatos perducit ad vitam aeternam. In plerisque vero ecclesiis sal semel datur catechumenis: in quibusdam vero omnibus scrutiniis.

Sacramenta Necessitatis, Baptismi videlicet et poenitenciae, in Lit. Innoc. PP. III. ann. 1207. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 42. col. 2.

Sacramentum Symboli. S. Augustinus lib. de Catech. rudib. cap. 13: Accepit Symboli remedium contra antiqui serpentis venenum, ut si quando voluerit adversarius diabolus denuo insidiari, noverit redemptus cum Symboli Sacramento, et Crucis vexillo ei debere occurrere. In Ordine Romano sic animantur Catechumeni ante traditionem Symboli: Accedite suscipientes Evangelici Symboli Sacramentum a Domino inspiratum, ab Apostolis institutum. V. infra Symbolum.

Sacramentum Propriae Manus, Subscriptio. Anonymus de Berengarii damnatione: Nos ipsi interfuimus et vidimus, quando Berengarius in media Synodo constitit, et haeresim de corpore Domini coram omnibus propriae manus Sacramento abdicavit.

Non male, quia glossatoris est generatim definire: si vero locum hic laudatum duntaxat attendis, est Retractatio, propriae manus subscriptione firmata.

Sacramentum, quomodo altera notione intelligi dixit Hugo a S. Victore, quasi scilicet sacrum secretum, velut Sacramentum Incarnationis, et hujusmodi. Collatio 1. Carthagin. cap. 5: Et quod veri invenerit fides, per admirabile mysterium Trinitatis, per Incarnationis Dominicae Sacramentum, et per salutem supramemoratorum Principum judicaturum me esse promitto. Concilium Carthaginense ann. 525: Intimamus Resurrectionis dominicae Sacramentum 7. Iduum Aprilium adfuturum fore. Paulinus Natali 9: Quod Paschale Epulum ! nam certe jugiter omni Pascha die cunctis Ecclesia praedicat horis, Contestans Domini mortem Cruce, de Cruce vitam Cunctorum: tamen hoc magnae pietatis in omnes Grande Sacramentum praescripto mense quotannis Totus ubique pari famulatu mundus adorat, AEternam celebrans redivivo corpore Regem. Gelasius I. PP. Epist. 9. ait, non baptizandum praeter Paschale festum, et Pentecostes venerabile Sacramentum. Sic Crucis, Resurrectionis et Ascensionis Sacramenta dixit S. Hieronymus Epist. 48. ad Sabinianum Diaconum. Sacramentum Symboli, Sacramentum Resurrectionis ex mortuis, Rufinus lib. 1. in eumdem Hieronymum, et in Praefat. ad Origenem περὶ ἀρχῶν, Sacramentum Natalis Domini, S. Gregorius in Sacrament. pag. 6. et Tremundus Clarevallensis Epist. 7. Vide S. Augustinum Epist. 118. ad Januarium. Sacramentorum scientiam, dixit S. Fulgentius Epist. 4.

Sacramentum, Sacra Missarum Liturgia, apud Optatum lib. 2. et 6. contra Parmenianum, S. Ambrosium lib. 3. de Virginitate, S. Augustinum Epist. 59. ad Paulinum, et lib. de Dono perseverantiae cap. 13.

Sacramentum, Hostia sacra. Ordo officii Gotthici inter Concil. Hispan. tom. 3. pag. 266: Tunc Sacramentum prae manibus habens supra calicem Sacerdos... recitat symbolum Apostolorum. Chron. Saltzburg. apud R. Duellium tom. 2. Miscell. pag. 130: Anno Domini mcccciv. Judaei Saltzburgenses et in Salina omnes capti sunt propter Sacramentum furto interceptum ab ecclesia B. Virginis in Mullen, quod ipsi emerunt et martyrisaverunt.

Sacrement, eadem acceptione, apud nostrates. Ceremon. inaugurat. reg. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 164. v°: Après ce repere à l'autel li arcevesques pour faire le Sacrement de la Messe. MS.: Li Apostoles sans plus atendre, S'est revestus isnelement, Et fait à Dieu son Sacrement. Quant il eut la Messe chantée, etc.

Sacramentum Missae, Pars Missae, in qua Corpus et Sanguis Christi fidelibus a Sacerdote ostenditur, Galli vocamus l'Elévation. Statutum Capituli Autiss. ann. 1373: Fuit tractatum de pulsatione Primae et Nonae, quae nimis succincte pulsantur, quoniam Prima debet pulsari usque ad Sacramentum ultimae Missae B. Mariae in civitate, etc.

Seu ipsamet hostiae consecratio, nostris etiam Sacrement. Charta ann. 1399. ex Chartul. episc. Carnot.: Ducentas libras dedit (Radulphus de Refugio) pro fundatione missae, qualibet die.... dicendae.... immediate post Sacramentum majoris missae..... Porro ut populus valeat levationis Sacramenti dictae majoris missae habere noticiam,....... dum incipietur cantari Sanctus pro Sacramento dictae majoris missae, una campanularum, super medio chori appensarum, pulsabitur. MS.: Li sains homs la messe canta; Et quant ce vint au Sacrement, Que le Corps Dieu tint en présent, etc. Stat. ann. 1376. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 187. art. 10: Deux torches pour alumer au Sacrement. Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 117. Chartoph. reg. ch. 35: Sur quoy advint que l'en sonna au Sacrement de la messe à l'église, à laquelle icelles gens coururent pour veoir Dieu.

Sacramentum, Episcopatus, dignitas Ecclesiastica. Ammianus lib. 15. de exauctoratione S. Athanasii: Coetus in unum quaesitus ejusdem loci multorum (Synodus, ut appellant) removit a Sacramento, quod obtinebat.

Sacramentarium, Liber Sacramentorum, promiscue dicitur liber Ecclesiasticus, in quo sacrae Liturgiae ad Sacramentum conficiendum continentur, cujus primum Auctorem fuisse Gelasium PP. scribit Joannes Diaconus in Vita S. Gregorii M. a quo emendatum, recensitum, et breviatum ait, quod et praefert titulus Codicis Rivipullensis apud Stephanum Baluzium in Notis ad Agobardum. Librum vero Sacramentorum appellasse Gregorium M. tradit idem Diaconus, qua nomenclatura donatur ab eodem Agobardo lib. de Imaginibus cap. 30. Walafrido Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 22. Bernone lib. de Missa cap. 1. Micrologo cap. 6. Flodoardo lib. 3. Hist. Rem. cap. 9. in Concilio Remensi cap. 5. apud Burchardum et Reginonem, in Vita Aldrici Episc. Cenoman. n. 20. etc. Liber Sacramentarius, appellatur a Fulberto Carnotensi Epist. 79.

Sacramentarium eumdem librum vocant alii, maxime Ordo Romanus non semel, Capitula Caroli M. lib. 7. cap. 143. 305. 202. 389. Aytho Basileensis Episcop. in Capitul. cap. 6. Alcuinus de Divin. Offic. Amalarius, Leo Ostiensis lib. 3. cap. 19. 42. 73. et ult.

Fatendum tamen, Gelasium non primum fuisse Sacramentarii auctorem, sed forte emendatorem: siquidem antea Salvianum, Musaeum Massiliensem Presbyterum, et Voconium Castellanensem Episcopum, Sacramentorum volumina conscripsisse auctor est Gennadius: qua quidem voce Missas indicari satis prodit in Musaeo. Et quod Sacramentum ille vocat, Julianus Episcopus Toletanus Missas appellat, in Ildephonsi Episcopi Toletani elogio, quem ait Missas scripsisse, ut Julianum ipsum librum Missarum de toto circulo anni in quatuor partes divisum Felix Toletanus perinde Episcopus: Salvum denique Abbatem Arnoldensem et Petrum Ilerdensem, Anonymus iisdem Scriptoribus subditus. Sed et Auctor Catalogi Abbatum Floriac. lib. 1. Miscellan. Baluzii ait, Theodulfum Aurelianensem Sacramentum Missae, seu eorum, quae in ea geruntur, digessisse; et in Statutis Synodalibus Joannis Episcopi Leodiensis ita etiam Missa appellatur. Adde Guidonem in Discipl. Farf. lib. 1. cap. 17: Sicque Missam celebrent sicut in Sacramentario continetur.

Librum porro Sacramentorum, qui Gregorii nomen praefert, et quem eruditissimis observationibus illustravit Hugo Menardus Benedictinus sitne genuinus sancti Pontificis foetus, jure in dubium vocant viri docti, adeo ut si ejus sit, multis in locis interpolatum, vel certe auctum liceat conjicere, cum in eo mentio fiat Sacramentarii alterius, et post Caroli M. aetatem scriptum adverterit supra laudatus Baluzius. Sacramentarium vero Gregorii, si non fallor, genuinum possidet Bibliotheca illustrissimi Archiepiscopi Remensis Caroli Mauritii le Tellier, venerandae omnino antiquitatis, et ante Carolum M. scriptum, cum hocce titulo: In nomine Domini incipit Sacramentarium de circulo anni expositum a sancto Gregorio Papa Romano, editum ex authentico libro Bibliothecae cubiculi, scriptum qualiter Missa Romana celebratur. Eadem verba praefert codex Menardi, nisi quod pro Sacramentarium, habet Liber Sacramentorum. Edidit Romae anno 1680. Josephus Maria Thomasius libros tres Sacramentorum Ecclesiae Romanae, Gregoriano Sacramentario antiquiores. Vide eumdem Menardum et Baluzium ad Capit. Regum pag. 1206.

Sacramentorium, Eadem notione, in Gestis Aldrici Episc. Cenoman. apud Baluzium tom. 3. Miscell. pag. 49.

Sacramentum, Reliquiae. Ita Sacramentum S. Gregorii Papae, inter sacras reliquias recensetur in Bulla Adriani PP. ann. 1013. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 196. quod in Monasterio Andezzensi in Bavaria asservatur. Chartul. B. M. Magdalenae Castridun. fol. 59: Ad duellum autem vidit Sacramenta S. Leobini portari a presbytero S. Leobini in domo Comitis. Joan. de la Gogue in Histor. MS. Principum de Deols in Biturigibus: Et à la parfin, quant il vit, que il fu temps, il demanda le Sacrement de Monseigneur saint Jacques, et appella Madame Anthoine sa femme, etc.

Dicitur etiam de sanctorum imaginibus et statuis. Cerem. vet. MS. eccl. Carnot.: Post Primam cooperiantur altare et capsa et alia Sacramenta.

Sacramenta Consecrationum, Chrisma, Oleum sanctum, etc. quae et Consecrationis instrumenta dicuntur, in Bulla Lucii PP. III. an. circiter 1188. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 90: Porro subjectarum cellarum fratres a suae dioeceseos episcopo, si gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, omnia consecrationis instrumenta percipiant, si tamen gratis et sine pravitate illis voluerit exhibere: alioquin liceat eis quemcumque maluerint adire antistitem et ab eo consecrationum Sacramenta recipere.

Sacramentarium. Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 12. ubi de Ministeriis sacris: Pyxis ad oblatas, tres phialae, Sacramentarium lapideum et immobile, thuribulum, vas ad incensum, etc. Id est, lapis, in quo sacrosanctum Sacrificium peragitur.

Sacramentum, Juramentum. Sacramenta magna vel majora appellabantur juramenta, quae duello pugnaturi super sanctam Crucem, sanctas Reliquias aut sancta Evangelia praestabant. Charta Theob. comit. Trec. ann. 1198. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 310: Vadia duelli in manu prioris (de Condis) dabuntur, et tenebit illud usque ad majora Sacramenta. Alia ann. 1268. in Reg. 151. ch. 167: Si qui vadia duelli dederint, et postea inter se composuerint uterque solvet duos solidos et dimidium pro emenda: si magna Sacramenta facta fuerint, et postea composuerint, uterque reddet quindecim solidos. Vide in Duellum pag. 951.

Sacramentum Evangelicum, Juramentum tactis sacrosanctis Evangeliis praestitum. Chartul. Celsinian. ch. 11: Quod ut melius sit ratum, Sacramento Evangelico confirmavit, ne ipse vel alii successorum ejus aliquid injuriae amodo inferant pro hujusmodi beneficio.

Quod vero ad Sacramentorum seu juramentorum species vel ritus spectat, legesis in voce Juramentum; ubi fusius haec pertractantur.

Sacramenta Solvere, Aliquem a jurata sibi fidelitate absolvere. Charta ann. 1143. in Probat. novae Hist. Occit. tom. 2. col. 499: Inprimis ipse comes debet reddere Narbonam Dominae Hermengardi, et debet solvere ipsa Sacramenta quae homines Narbonae et Narbonensis ei fecerunt de Narbona et de ipsis honoribus qui ad Narbonam pertinent vel pertinere debent; et debet reddere ipsa Sacramentalia quae de eis habet. Ubi Sacramentalia nuncupantur Instrumenta praestiti sacramenti.

Sacramentum Armatum, quo quis militiae sese addixit, in leg. 54. Cod. de Decurion.

Sacramentum Obscarionum. Vide Obscariones.