Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACRARIUM

SACRARIUM, Ἱεροτεῖον, βῆμα, ἅγιον βῆμα, Pars aedis sacrae, ubi sunt Sancta Sanctorum, in Gloss. Lat. MS. Reg. in quo sacra reponuntur, ab inferendis et deportandis sacris dictum. Synodus Nicaena Arabica edit. Alph. Pisani cap. 16. Sacrarium interpretatur, ubi est altare, quod Codex Gr. vocabat θυσιαστήριον. Concilium Vasense cap. 3. de Presbytero: Cujus officii est Sacrarium disponere, et Sacramenta suscipere. Epistola Lupi Tricassini et Euphronii Augustod. Episcoporum: Subdiaconos autem ad pacem inter se in Sacrario oportet accedere. Vita S. Desiderii Episcopi Cadurcensis cap. 13: Si vasa nitentia et clara, si Sacrarium mundum, si lucernae accensae, etc. Sacrarium B. Petri Apostoli, apud Anastasium in Sergio PP. pag. 61. Vide Gregorium Turon. lib. 4. Hist. cap. 1. 31. 41. lib. 8. cap. 7. et in Vitis Patrum cap. 8. num. 4.

Sacrarium, Pars altaris, ubi reponitur pyxis, in qua sacra Eucharistia asservatur, nostris vulgo Tabernacle. Conc. Hispal. ann. 1512. inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 20: Ordinamus ut in omnibus ecclesiis....... adsit Sacrarium ac loca bene constructa et ornata cum bonis seris et clavibus, in quibus reponantur SS. Sacramentum, oleum ac chrisma.... Jubeantque pariter ut diu noctuque ardeat lampas coram dicto loco et Sacrario. Missale Franc. apud Mabill. de Liturg. Gall. pag. 303: De ipsis oblationibus tantum debet in altario poni, quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in Sacrario maneat.

Sacrarium, generaliter pro templo sumi, maxime apud gentiles, observatum ab aliis. Sed et ita usurparunt Scriptores Christiani. Ammianus lib. 26: Confugit ad ritus Christiani Sacrarium. Sacraria Dei dixit Salvianus lib. 3. Vita S. Joannis Eleemosynarii, interprete Anastasio Bibl. num. 80: Loqui autem in Sacrario omnino non permittebat; sed in conspectu omnium foras mittebat eum, dicens si quidem ut orares venisti huc, etc. Mirac. S. Walpurgis saec. 3. Bened. part. 2. pag. 300: Puella a nativitate caeca... coepit... totis anhelare praecordiis, ut ad Sacrarium venire mereretur beatissimae virginis..... Ubi vero ventum est ad diu optatum basilicae aditum, etc. Adde Sidonium lib. 8. Epist. 4. Sic etiam usurpare videtur Tabularium Bellilocense in Lemovicibus Ch. 85: Post nostrum discessum in dominio S. Petri remaneat, et S. Primi ad Sacrarium, sic ut nullus homo de communia S. Petri alienare voluerit, etc. Ch. 130: Omnia superius nominata Deo et S. Petro offerimus ad sacrificium sacrandum, et ad luminaria concinnanda ante altare S. Petri, et omni tempore ad Sacrarium supradictae res permaneant. Ch. 145: Post mortem meam similiter ad Sacrarium remanere voluit.

Sacrarium, quod alias Secretarium, Diaconicum, Sacristia. Gloss. Lat. Gr.: Sacrarium, ἱεροθήϰη. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 6: Sacrarium dicitur, quia ibi sacra reponuntur et servantur. Gregorius M. in Sacrament. pag. 69: Et expectant Pontificem, vel qui vicem illius tenuerit: qui dum veniens de Sacrario processerit ante altare ad orandum, etc. Ordo Romanus: Processionem coram Episcopo acturis, a Custode Ecclesiae in Sacrario ornamenta praebenda sunt. Occurrit ibi hac notione non semel, ut in lib. 4. Sacrament. Eccl. Rom. cap. 41. Flodoardus lib. 2. cap. 2: Quando Siggo quidam Sigeberti Regis Referendarius, virtute B. Martini, cujus idem Gregorius tunc secum habebat pignera, in Sacrario domus Ecclesiae Remensis auditum surdae recepit auris. Custos Sacrarii, qui aliis Sacrista, in Regula S. Isidori cap. 19. Vide Anastasium Bibl. in Gregorio M. pag. 44. Gregor. Turon. lib. 8. Hist. cap. 7. lib. 3. Mirac. S. Martini cap. 17. Gesta Aldrici Episc. Cenoman. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 126. et Ughellum tom. 7. pag. 274.

Sacrarium, Coemeterium. Conventus Episcop. apud Gissonam ann. 1099. inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 310: Decreverunt autem Episcopi sub anathemate ut inter spatium coemiterii nullus audeat inquietare, vel sacraria (id est coemeterium) infringere, vel aliquam violentiam facere. Vide Sacratum.

Sacrarium, Scrinium, tabularium, archivum, nostris Chartrier. Statuta Ardacensia apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 109: Item secundo statuimus, quod sigillum nostri capituli in Sacrario debeat esse repositum, et tribus clavibus diligenter reclusum...... privilegia quoque ipsius Ecclesiae in scrinio, in quo sigillum est repositum, debent supradictis clavibus observari (1. obserari.) Vide Sacristia.

Sacrarium, Sacrum aerarium, fiscus Principis, in lib. 49. Cod. Th. de Haeret. (16, 5.) Vide post Sacrum 2.

Sacrarium Palatinum, et Consistorium Principis, in leg. 11. de Poenis (9, 40), et leg. 8. 16. de Legat. (12, 12.) leg. 16. de Haeret. (16, 5.) in Cod. Theod.