Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ABYSSUS

ABYSSUS, Infernus. De Abysso usque ad coelum, Formula, qua in cessione nihil sibi reservatum esse significabant. Charta Petri reg. Majoric. ann. 1235. ex Bibl. reg.: De cetero praedictas alquerias,.... cum omnibus ibi pertinentibus aut pertinere debentibus ad praedicta omnia, de Abysso usque ad coelum habeatis. Eadem occurrit in Charta an. 1341. ex Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 306: Praedictum hospitium, cum suis introhitibus et veyrialibus, fenestris, lucernis, tecto et fundamento, a coelo usque in Abyssum... dedit et concessit.