Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACRIFICIUM

SACRIFICIUM, Hostia consecrata, divina Eucharistia. Sacrificata hostia, Anonymo de Reb. Altahens. Monast. ex Schedis Mabill. Regest. 1: Qui (Leonardus) ob furtum hostiarum in sacristia, non tamen Sacrificatorum, etc. Cumeanus Abbas de Mensura Poenitentiarum cap. 14: Mulieres possunt sub nigro velamine accipere Sacrificium. Poenitentialis S. Columbani: Quicumque Sacrificium perdiderit, et nescit ubi sit, anno poeniteat. Qui negligentiam fecerit erga Sacrificium, ita ut ad nihilum devenerit, dimidio anno poeniteat. Occurrit ibi pluries. Capitula Theodori Archiep. Cantuar. cap. 5: Sacrificium non esse accipiendum de manu Sacerdotis, qui orationem vel lectiones secundum ritum implere non potest. Adde cap. 50. 59. Canones S. Patricii cap. 13. Capitulare Aytonis Episcopi cap. 74. Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 71. 67. Ordericum Vitalem lib. 6. pag. 616. Pirminii Libellum apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 598. etc. Tabular. S. Cyrici Nivern. Ch. 45: Quendam alodum meum Deo et S. Cyrico ad emendum illius loci Sacrificium, qui est in pago, etc.

Sacrificium, Missae offertorium, in Missali Mozarabico apud Mabill. Liturg. Gall. pag. 11.

Sacrificium Psallendi, Officium divinum. Capitul. lib. 7. cap. 228: Sancitum est ut si quis presbyter vel diaconus aut quilibet clericus ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco in quo ecclesia est, et ad quotidianum psallendi Sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenerit, deponatur a clero.

Sacrificium Siccum, mixtum. Missa vetus ex Codice Ratoldi Abbatis Corbeiensis: Episcopus communicet Presbyteros et Diaconos cum osculo pacis, sicco tamen Sacrificio, et Subdiaconi mixto Sacrificio: et Diaconi et Presbyteri summatim gustent cum calice, tenente Subdiacono, de ipso sanguine. Ubi communicare sicco Sacrificio, est corpore Christi separatim a sanguine porrecto: mixto vero sacrificio corpore Christi sanguini ejus intincto. Vide Missa sicca.

Sacrificium Vespertinum, Missa, quae in Quadragesimae feriis ad vesperam differebatur. Vide Mabill. Liturg. Gall. pag. 54. et 126.

Sacrificii Opus, Missa. Vide post Opus 6.

Sacrificiorum Liber. Invent. MS. thes. Sedis Apostol. ann. 1295: Item alius liber D. Innocentii, qui vocatur Liber Sacrificiorum, in quo est expositio omnium Ordinum, et de eorum quae sunt in Missa.