Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACRIFICIUM

SACRIFICIUM,² Quaevis oblatio fidelium. Charta Edmundi Regis Angl. pro Monasterio Glastonensi tom. 2. Monastici Angl. pag. 838: Quinque mansas Athelwodo Ministro meo in aeternam haereditatem concedo, ea tamen ratione, ut omni anno in solemnitate S. Martini ad Ecclesiam Beatae Dei Genitricis..... 5. congios celiae, et 1. ydromeli, et 30. panes cum pertinentibus pulmentariis, et 5. congios frumenti reddat: insuper omne Sacrificium, quod nos dicimus Minus Ecclesiasticum, et opus Ecclesiasticum et Minus rogificum ab omni familia illius terrae reddatur. Ubi legendum utrobique munus, docet Chronicon Montis Sereni ann. 1214: Quo rumore (miraculi) diffamato, provinciarum omnium circumjacentium populis ad civitatem confluentibus, tanta fuit offerentium multitudo, ut infra paucos menses quibus illa duravit insania, praeter oblationes cerae, super 150. marcas sit Sacrificium computatum. An 1219: Marcam etiam unam, quam ex veteri consuetudine Camerario in dedicatione Ecclesiae de Sacrificio ipsius diei Tidericus dare tenebatur, usque ad tempus quo ipse a parochia recessit, quod fuit circa festum Michaelis, non dedit, ad cujus redditionem a Praeposito arctabatur. Denique ann. 1223: Tantus illuc fidelium concursus factus est, ut 800. marcae de Sacrificio primi anni computarentur. Infra: Et in concurrentium quidem numerositate consilii sui effectu fraudatus non est: utrum autem ei offerentium, ipse viderit. Constat enim 240. talenta cerae hoc anno de consueto Sacrificii pondere defuisse. Vetus Notit. apud Schannat. in Histor. Wormat. tom. 1. pag. 115: Haec sunt nomina villarum, quae tenentur singulis annis.... duo Sacrificia ad quodlibet altare ponere. Est autem Sacrificium tale: Caseus, panis in valore unius hall. et 2. hall.