Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACRO

SACRO, (SACRARE) dicitur de libro in quo de rebus sacris agitur. Albericus de Rosate Bergomas JC. qui an. circ. 1370. vivebat in Poem. ad lectur. Codic. edit. Lugdun. ann. 1545. pag. 13. ubi de iis quae novem libris Codicis tractantur: Prima Sacrat, secunda parat, et tertia censet,   Proxima contrahere, nubere quinta docet, Testatur sexta, libertos septima gignit,   Pars octava vetat crimina, nona luit.