Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SACRUM

SACRUM,² Consecratio Episcopi, χειροτονία, quomodo vulgo sacre dicimus. Utitur Steph. Torn. Epist. 274. 275. 2. edit. Vide Sacra 3.

Sacrum Palatium, Curtis Regia, vel potius Sacrum aerarium, fiscus Principis. Leg. Liutprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 53: Componat in Sacro Palatio solidos ccc. et mundium ejus amittat. Vide Sacrarium.