Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SAECULUM

SAECULUM, Seculum, Monachis praesertim dictum, quidquid extra claustrum: quia qui vitam monasticam amplectuntur, mori saeculo dicuntur. S. Cyprianus Epist. 7: Saeculo renuntiaveramus, cum baptizati sumus: sed nunc vere renuntiaveramus Saeculo, quando tentati et probati a Deo, nostra omnia relinquentes, etc. Vide eumdem Epist. 2. Libellus precum Marcellini et Faustini pag. 83: Contemptu rerum saecularium, et humanae gloriae, ad quam plerique effectant, etiam qui se Saeculo et concupiscentiae carnis abrenuntiasse gloriantur. S. Augustinus Serm. 49. de Diversis: Quaerebam, unde instituerem Monasterium; spem quippe omnem Saeculi reliqueram. Faustus Rhegiensis ad Monach.: Non grande gaudium est, si aliquis ad Saeculi fluctus revertens, nomen atque habitum professionis suae custodire videatur, anima vero ejus negligentiis tabescat ac defluat. Concilium Eliberit. cap. 80: Prohibendum est, ut liberti, quorum patroni in Saeculo fuerint, ad clerum non promoveantur. Cap. 85. apud Burchard. et Ivon.: Si mulier maritum suum interfecerit... Saeculum relinquat, et in Monasterio poeniteat. Petrus Damianus lib. 1: Epist. 19: Hoc flagellum, si quando egrederetur ad Saeculum, portabat in sinu, ut ubicumque eum jacere contingeret, a verberibus non vacaret. Vetus Epitaphium Mediolani: Hic requiescit B. M. Maufrito, vixit in hoc Saeculo ann. p. m. LII. depositus est V. D. Prid. Id. Jun. Ind. 11. Aliud ibidem: Hic requiescit in pace Odelbertus, qui vixit in Saeculo annos p. m. LXII. depositus est sub D. XVIII. M. Aliud: Hic requiescit in pace S. M. Adeodatus Presb. qui vixit in Saeculo ann. plus minus LXXXV. depos. sub D. VIII. Cal. Julii. Probo Jun. C. Consule per Indictione III. Adde Proparasceven Broweri ad Annales Trevirenses n. 38. Siecle, eadem notione usurparunt nostrates. : Si vous dy vrayement que je refusasse voulentiers la jouste de vous pour le grant bien que l'en en dit par tout le Siecle. Saeculum relinquere, dimittere, Saeculum sectari, in Capitul. 1. ann. 805. cap. 8. in Capitul. 2. ann. 811. cap. 5. 6. 7. 8. in Concilio Moguntiac. cap. 16. 17. Ad Saeculum reverti, apud S. Hieron. in Epist. ad Rusticum, Gregorium Turon. de Vitis Patrum cap. 9. Seculum relinquere, cap. 12. Occurrit passim. Vide Glossar. med. Graecit. in Αἰών.

Saecula, pro Anni, usurpat Jonas Episc. Aurelian. in Translat. S. Hucberti saec. 4. Benedict. part. 1. pag. 296: Quod quantum sub ipsius (Carolomanni) Principis tempore erga praefati viri sancti corpus per tot elapsa Saecula incorrupte servatum virtus divina claruerit, etc. Nondum enim, ut ibi observat Mabillonius, duo saecula ab Hucberti morte tum effluxerant.

Saecularis, Mundanus, Gloss. G. Lat.: Κοσμιϰός, Saecularis. Ἁρχὴ ϰοσμιϰή, apud Gregor. Nazianz. de Vita sua, ubi de Caesario fratre. Salvianus lib. 4. de Gubern. Dei: Quis est, oro, hominum Saecularium praeter paucos, qui non ad hoc semper nomen Christi in ore habeat ut pejeret ? Idem lib. 5. de Religiosis: Non Saeculares tantum, sed plus quam Saeculares esse volunt, ut non sufficeret eis quod ante fuerant, nisi plus essent quam fuissent. Novatus Catholicus in Homil. ad fratres: Saecularibus aliter in Ecclesia loquimur, aliter loqui vobis debemus. Caesarius Arelat. serm. 14: Oblivisci loci illius, in quo dulcis immutationis habitus te nomine Saecularis exuens, etc. Saeculares cognitiones, apud Irenaeum lib. 4. cap. 70. Secularia habitacula monasteriis opponuntur in Capit. Aquisgran. § 30. Scriptores rerum saecularium, apud Sulpitium Severum lib. 2. Hist. Leo Ost. lib. 3. cap. 3: Habitu tantummodo Secularis. Caesarius Heisterbach. lib. 7. cap. 8: Canonicus quidam, vita satis Saecularis. Cap. 56. de Canonico: Satis tamen extitit Saecularis et delicatus, atque in vestimentis curiosus. Lib. 12. cap. 40: Eratque homo valde Saecularis, magis se conformans Militi, quam Monacho. Adde Joan. Sarisberiensem lib. 7. Policr. cap. 23. Vincent. Lirin. lib. 1. Commonit. cap. 20. etc. Saecularissimus, apud S. Bernardum in Epist. 276.

Fillette de siecle, in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 262: En laquelle ville avoit feste..... pour une fillette de Siecle. Chançon de Siecle, in aliis ann. 1401. ex Reg. 156. ch. 262: Les compaignons de la parroisse sainte Marguerite en la ville de S. Quentin, signifierent que ilz donroient un chapel de fleurs au mieulx chantant une chançon de Siecle. Seigle, pro Siecle, in Epist. Guill. patr. Jeros. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1013. Hinc Siecler, Mundo seu hominibus placere, tom. 1. Fabul. pag. 241: Mais ce n'estoit mie bel Aude, Ains estoit lede et contrefete; Mais encor se duit et afete, Por ce qu'encor voloit Siecler.

Saecularitas. Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 518: Parum a Saecularitate conversatio Monachorum differebat. Adde S. Bernardum lib. 3. de Considerat. etc.

Seculariter, Saecularium seu mundanorum more. Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 547: Erat enim tunc iste locus in omni religione pene destitutus, ita ut plures monachi seculariter et cum maxima lascivia forent, carnem in refectorio manducantes. Secularissime, in Vita S. Aderaldi Canonici Trecens. scripta 11. saeculo: In hoc tempore predecessores nostri vivebant Secularissime.

Saecularis, Qui alicui regulae addictus non est. Abbas Saecularis et absque monachi habitu, apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 370. Vide in Abbas. Saecularis persona, Gall. Prêtre seculier, in Charta ann. 1328: tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 213: Vix invenitur persona Saecularis sufficiens, quae velit regere dictam curam.

Saecularitas, Saecularium conditio monachali opposita. Charta ann. 1093. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 314: Et jam pene ad Saecularitatem redacti, unusquisque de proprio suo, prout poterat, cum magna necessitate et ordinis transgressione sibi procurabat. Charta ann. 1112. inter Probat. tom. 2. novae Histor. Occitan. col. 386: Sed postea Lezatense monasterium pervenit in magna Secularitate, quousque domnus Durandus Cluniacensis monachus, abbas Moysiacensis et Tolosanus Episcopus venerit, qui ut vidit Secularitatem monasterii, misit abbatem religiosum, etc. Vox frequens in Bullis Summorum Pontificum quibus regularia beneficia ad saecularium conditionem adducuntur.

Saecularis, Laïcus, nostris alias Seculare vel Homme de Siecle. Chartul. S. Benig. Divion.: Ce sont les personnes notaubles et Seculares, qui furent presens à Dyjon le 17. jour du mois de May l'an 1350. Charta ann. 1401. ex Chartul. 21. Corb. fol. 200. v°: Par devers tous juges et commissaires d'eglise ou de Siecle. Tant d'eglise comme seculiers, in alia ann. 1404. ibid. fol. 201. v°.

Saeculariter, More laicali. Charta Gaufr. Carnot. episc. ex Chartul. B. M. de Josaphat: Hanc (capellam) miles quidam Hugo, Rufus appellatur, Seculariter haereditario jure ante tenuit, etc.

Saecularisse, Eodem sensu. Constit. Carmelit. MSS. part. 4. rubr. 3: Si quis frater habitum convenientem ordini suo temere dimiserit, aut ipsum habitum Saecularisse transformatum pro actibus temerariis agendis, etc.

Saeculatus. Anonymus de Revelatione reliquiarum S. Genovefae num. 6: Revelata est.... mense Januario 10. mensis in octavis ejusdem sanctissimae virginis, et a fratribus est dulciter Deo Saeculata. Id est forte in saeculum, seu e sepulchro in apertum elata: modo sana sit lectio.

Saecularitas, Bona ecclesiis concessa. Arest. ann. 1385. in vol. 7. arestor. parlam. Paris.: Quod ecclesia Cabilonensis.... existebat dudum per sanctum Carolum Magnum.... in Saecularitate seu temporalitate fundata, ac per ipsum quamplurimis insignitatibus, privilegiis et possessionibus dotata. Vide Temporalitas 2.

Saecularitas, Actus, qui ad laicos pertinet. Stat. S. Flori MSS. fol. 56: Nullus clericus Saecularitatem aliquam vel fidejussionem praestet seu faciat coram quacumque persona vel curia saeculari, de stando vel parendo juri coram ea, nisi forte ratione feudorum vel possessionum, quae ab ea teneret.