Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALIO

SALIO, (SALIRE) Inire feminam, Gall. Saillir; quod de copulatione animalium dicitur. Charta ann. 1194. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonst. col. 525: Ipsi abbas et conventus... tenebuntur, ratione medietatis dictae decimae, tenere unum taurum pro vaccis communitatis dictae parochiae Saliendis seu impraegnandis.