Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALOMON

SALOMON, Vasis species, operis pretiosioris, forte cujusmodi fuere vasa Salomonis in Templo ab eo aedificato, quaeque in urbem Carcassonensem in Galliis, Roma capta, transtulerat Alaricus Wisigothorum Rex, uti refert Procopius lib. 1. de Bello Gothico cap. 12. unde forte manavit ut pretiosa vasa Salomoniaca appellarent nostri. Guillelmus Bibliothecarius in Stephano VI. pag. 237: Contulit ibidem cantharam exauratam unam, Salomonem unum, regnum aureum unum cum gemmis pretiosissimis, et vestem unam cum auro et gemmis albis, atque sermonum librum unum, gestarum librum unum, Evangeliorum librum unum cum Epistolis. Ubi tamen nescio an hoc loco Salomon intelligatur liber Salomonis, ut Regnum, liber Regnorum, seu Regum in veteri Testamento appellatur. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 210: Duas patenas argenteas, cum duobus urceolis pretiosissimis ex operibus Salomonis, et crusto aureo, columnis de liciis octoginta sedecim, etc. Charta Aldegastri, filii Sylonis Regis Ovetensis ann. 781. apud Sandovallium: Quatuor tapetes, et tres vasos Salomoniegos, et 12. curiales argenteos, etc. Aliae Stephaniae Reginae uxoris Garsiae Regis Navarrae aerae 1060. apud eumd. in Episcop. Pampilonensib.: Et vendant illos vasos vel forteras Salmonaticas in duplum pro plata, etc. Apud Nicetam in Alexio lib. 3. num. 6: Τράπεζα Σολωμόντειον occurrit. Vide Fortera.