Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALVATOR

SALVATOR, in Gloss. Lat. Graec. Σωτήρ. Ita Jesum Christum passim vocant SS. Patres, etsi vocem parum Latinam censeant nonnulli. Sed eos a calumnia liberat Paulus Manutius in haec verba Ciceronis in Verrem orat. 2: Eum non solum Patronum istius insulae, sed etiam Sotera inscriptum vidi Syracusis. Hoc quantum est ? Ita magnum, ut Latino verbo exprimi non possit: is enim Soter, qui salutem dedit. Ubi Manutius: Soter Graecum nomen esse, et eum significare, qui salutem dedit, ipso constat interprete Cicerone: quo patet communis error eorum, qui Jesum Christum, cujus immortalia merita nullo satis uno verbo exprimi Latine queunt, Servatorem appellant; aliud enim est servare, aliud salutem dare: servat is, qui ne salus amittatur, aliqua ratione praestat: salutem dat, qui amissam restituit. Sane habetur vetus Inscriptio, in qua Jupiter Salvator dicitur: Jovi custodi Quirino Salvatori pro salute Caesaris Nervae Trajani Aug. Col. Sarmiz. Marius Mercator lib. Subnotat. cap. 8: Ut vere et proprie Christus sit eis etiam Jesus, quod in Latinum eloquium Salvator exprimitur. Sedulius lib. 1. de Christo, ut caeteros praeteream: Sic delicta fugans Salvator nostra gerendo Tersit, et a tactu procul evanescere jussit. Vide Julium Nigronium in Regulas Societatis Jesu, ubi dissertationem hac de re instituit, ut et Olaum Borrichium lib. de Lexicis Latinis, et lib. de Variis linguae Latinae aetatibus.