Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALVATOR

SALVATOR,² Dominus, qui salvamentum (de quo supra) percipit. Chronicon Besuense pag. 595: Hugo qui pro salvamento Crilliacensis villae, Salvator dicebatur. Charta Aganonis Episcopi Augustod. in Tabul. ejusd. Eccles.: Deinde quidquid illis injuste a praefato cognovimus fuisse superpositum.... irritum fecimus. Charta Alani Episc. Altisiodor. ann. 1166. in Tabular. S. Hilarii Magni Pictavens.: In terris et nemoribus S. Hilarii, de quibus idem Gibaudus tunc temporis Salvator erat. Et infra: Si forte sui homines aliquam feram ceperint in terra S. Hilarii, medietatem debet habere Abbas, et aliam Salvator. Homines S. Laurentii pro nulla re messem Salvatori, neque suis servientibus, nec aliquid pro pastu dant, neque dare debent. Alia Ricardi de Dampetra ann. 1247. in Tabulario Feodorum Eccles. Lingon.: Ita quod dictus W. Salvator, et dominus Pontius de Domno Martino erunt inde homines Episcopi. Tabular. S. Germani Pratensis: In festo S. Bartholomaei persolvunt homines de Pirodo Salvamentum suum hoc modo: ipso die debet venire ministerialis Salvatoris cum rectamina ejusdem villae, et recipere consuetudinem domini sui. Tabularium Archiepiscopatus Arelatensis, circa annum 1115: Reddiderunt et dimiserunt eis Salvatores qui fuerunt de genere Sacerdotali, et omnes fivales, (feudales) sed in Salvatoribus retinuerunt 18. denarios per censum. Ubi nescio an hoc loco salvatores non sint ipsi qui salvamentum reddebant, tenentes.