Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALVO

SALVO, (SALVARE) pro Servare, vel reservare. Testamentum Riculfi Episcopi Helenensis ann. 905: Scrindos (legendum Scrinios, vel Scrinia) paria 1. ad vestimenta sacra Salvandum. Statuta Mutin. rubr. 370. f. 74. v°: Saltarii teneantur custodire et Salvare clausuras, terras, etc. Itali Salvare, eadem notione, usurpant.

Nostri Estoier, eodem significatu, dixerunt. Serm. de nuptiis in Cana ex Cod. S. Vict. Paris.: Autre gent metent avant lor bon vin et lo meillor,.... et tu as fais le contraire; car tu as estoié lo meillor jusca hores. Ubi apud S. Joan. Evang. cap. 2. v. 10. legitur: Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.