Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SALVO

SALVO,² Diligenter, tute, Gall. Seurement, en Seureté. Charta Henrici III. Reg. Angl. ann. 1219. apud Rymer. tom. 1. pag. 228: Teneantur in prisona nostra, et Salvo custodiantur. Alia ejusdem Reg. ann. 1255. ibid. pag. 562: Noveritis nos dedisse.... nostrum Salvum et securum conductum veniendi ad nos.... Salvo morandi et Salvo redeundi ad partes suas quo voluerint. Rursum alia ann. 1260. ibid. pag. 713: Et veniendo ad nos, in regnum nostrum ubicumque, et ibidem moram Salvo et secure contrahendo, ac libere, Salvo et secure in regnum suum revertendi, etc.