Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANCIO

SANCIO, (SANCIRE) Sanctificare. Tertullianus lib. de Resurrect.: Anima non levatione, sed responsione Sancitur. Et lib. de Jejunio: Joel exclamavit, Sancite jejunium. Gregorius M. in lib. Sacrament.: Deus qui legalium differentias hostiarum unius sacrificii perfectione Sanxisti, etc. Lex 2. Cod. Th. de Feriis (2, 8.): Kalendarum Januariarum consuetos dies otio Sancimus. Ubi Tribonianus restituit, mancipamus.