Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANCTA

SANCTA, indeclinabile, τὰ ἅγια Graecis, Hostia sancta, sacra, quae in Missa offertur. Ordo Romanus: Et tunc duo Acolyti tenentes capsas cum Sancta apertas, et subdiaconus sequens cum ipsis tenens manum suam in ore capsae, ostendit Sancta Pontifici, vel Diacono qui praecesserit. Tunc inclinato capite Pontifex, vel Diaconus salutat Sancta, et contemplatur, ut si fuerit superabundans, praecipiat ut ponatur in conditorio. Alibi: Cum dixerit, Pax Domini sit semper vobiscum, mittit in calicem de Sancta. Infra: Qui dum communicaverit de ipsa Sancta, quam momorderat, ponit inter manus Archidiaconi in calicem, etc. Alio loco: Tunc Pontifex rumpit oblatam ex latere dextro, et de ipsa Sancta quam ruperat, particulam super altare derelinquit. Ordo Romanus I. apud Mabillon. pag. 23: Pontifex ante altare dicit, Oremus, Praeceptis salutaribus moniti. Pater noster; sequitur, Libera nos quaesumus Domine. Cum dixerint Amen, sumit de Sancta, et ponit in calicem, nihil dicens: et communicant omnes cum silentio, et expleta sunt universa. Vide Commentar. Mabillon. in Ord. Rom. pag. 36. etc. Concilium Laodicenum can. 14: Περὶ τοῦ μὴ τὰ ἅγια εἰς λόγον εὐλογιῶν ϰατὰ τὴν ἑορτὴν τοῦ Πάσχα εἰς ἑτέρας παροιϰίας διαπέμπεσθαι.

Hinc formula Sancta Sanctis, quam olim ante communionem inclamabat Diaconus; quamque hodie apud Graec. usurpat Sacerdos. Consule Rer. Liturg. Scriptores.