Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANCTA

SANCTA,² Sanctorum reliquiae. Leges Kanuti Regis cap. 57: Si quis falsum juramentum super Sancta jurabit, et convictus inde fuerit, etc. AEgidius Aureae vallis Monach. in Addit. ad Harigerum Abb. Lobiensem in S. Servatio Episcopo Leod. cap. 27: Interdum dum adhuc ira vindicis Dei differtur, curemus ne Sancta nostra simul nobis eripiantur cum urbis excidio. Mox: Sanctorum reliquias tolli imperat, etc. Charta Theobaldi Comit. ex Tabular. S. Magdal. Castridun.: Ne alicui liceret exhibere Sancta ad sacramenta juranda. Hinc Jurare super Sancta, id est super Sanctorum reliquias. MS.: Il font les Seins en la place aporter, Tost premereins a juré Ysoré, etc. Alibi: A genollons s'est devant les Seins mis. Vide Juramentum.