Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANCTA

SANCTA,³ Chorus, pars Ecclesiae in qua Clerus consistit ac concinit. Iperius in Chron. S. Bertini cap. 28. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 560: Haec domina (Malthildis) in suo primo ingressu hujus Ecclesiae cortinam dedit mirae magnitudinis operisque praecipui, quae adhuc hodie durat, et est illa qua utimur in Quadragesima, Sancta distinguentes a Sanctis sanctorum.

Sancta Sanctorum, Locus Templi secretorum, ad quem nulli erat accessus, nisi tantum summo Sacerdoti, Ugutio. Sanctuarium, locus majoris altaris. Mirac. S. Bertini saec. 3. Bened. part. 1. pag. 149: Cum innumerae multitudinis tripudio in Sancta Sanctorum cum reliquis inducitur magnificandum. Concilium Turonense II. can. 4. et Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 203. 279.: Ad orandum vero et communicandum, Laicis et feminis, sicut mos est, pateant Sancta Sanctorum.

Sancta Sanctorum nuncupata Basilica Lateranensis a Johanne Diacono lib. de Eccles. Lateran. apud Mabillon. tom. 2. Musei Ital. pag. 560: Johannes qualiscumque diaconus basilicae Salvatoris patriarchii Lateranensis canonicus, librum de Sanctis Sanctorum ex archivo renovatum. Gajetanus in Ordin. Rom. ibid. pag. 261: Et intrat (Papa) dictam basilicam S. Laurentii, quae vulgariter dicitur Sancta Sanctorum; et ante altare suam orationem facit, cantantibus priore et canonicis Basilicae ipsius Sancta Sanctorum, Te Deum laudamus.

Sanctus Sanctorum, Sanctissimum Veronicae sudarium, ex Macris in Hierolex. Vetus Inscriptio apud Torrigium de Crypt. Vatic. edit. 2. pag. 81. et 83: Temporibus domini Hadriani I. hic recundita sunt reliquia Sancti Sanctorum in mense Novembris die xxii. Indict. vii. bina clausura in integro Septimiano.