Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANCTUS

SANCTUS, ut Sanctuarius. Vide in hac voce.

Sanctus Omerus, a Gall. Saint Omer, pro Sanctus Audomarus, in Charta Edwardi III. Regis Angl. ann. 1333. apud Rymer. tom. 4. pag. 557.

Sancti. Expositio brevis antiquit. Liturg. Gall. apud Marten. tom. 5. Anecdot. col. 100: Et pro hac causa in Quadragesima pro humiliatione non utetur (Stola Diaconus) sicut nec Alleluia in nostra Ecclesia Sanctus vel Prophetia, hymnum trium puerorum, vel canticum maris rubri illis diebus decantantur.... Alleluia vel Sancti tacentur ergo in poenitentia. Ubi breves orationes illas intelligit Martenius quae a verbo Sanctus incipiebant, quales cantabantur ante Prophetiam, ante et post Evangelium.