Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANGUIS

SANGUIS, Vita. Ebrardus in Graecismo cap. 29: Sit tibi peccatum sanguis, Sanguis quoque vita. Gesta Purgationis Felicis Episcopi Aptungitani: Caecilianus respondit, Constat, Domine, non mentior in Sanguine meo. Galli dicerent, sous peine de ma vie. Gesta in causa Silvani: Si mentior, peream. Anonymus de Gestis Constantini M.: Accepta fide securum se esse de Sanguine. Supra: Dato sacramento securum esse de Sanguine. Id est, de poena sanguinis, ut est in leg. 2. de Sepulcr. violat. (9, 17.) leg. 51. de Haeret. (16, 5.) Cod. Th. et apud Senatorem lib. 9. Epist. 18.