Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANGUIS

SANGUIS,² Merum imperium, seu major justitia, vel justitia sanguinis, quae a domino feudi exercetur in casibus, in quibus sanguis defluit. Stephanus Torn. Ep. 132. al. 113: Jurisdictionem civilem usque ad rigorem, quam Imperium mixtum quidam appellant, sub potestate Comitis Flandrensis procuratorio nomine diu exercuit, ubi ex officio qualitercumque suscepto tenebatur et innocentes absolvere, et noxios condemnare, neminem tamen, ut ipse confitetur, ad effusionem Sanguinis ore proprio condemnavit, sed confessos aut convictos de crimine, Communiae Ambianensi, ad quam judicium Sanguinis spectat, secundum quod meruisset reus, judicandos exposuit et plectendos. Charta Willelmi Comit. Forcalquerii ann. 1212. ex Tabul. Montis-majoris: Constituit... usumfructum.... in rebus quas exprimit, scilicet... in justitiis Sanguinis, quando scilicet quis pro sua culpa debet amittere vitam vel membrum. Hugo Flaviniac. pag. 132: Justitiam latronum qui in bannum inciderunt, et Sanguinis qui effusus fuerit. Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 308: Bannum vero eidem loco tali tradimus conditione, ut si quis super eandem terram fur vel Sanguinis effusor deprehensus fuerit, per officiales loci discutiatur. Tabularium S. Eparchii Inculism. fol. 22. v°: Et Sanguinem nominatim, id est justitiam Sanguinis, quam requirebant, relinquo, quocumque modo vulneratio vel effusio sanguinis facta fuerit in tota terra illa, etc. Nam sanguis qui tantummodo in morte hominis effundetur, meus erit ad justificandum. Id est homicidium, quod erat ex 4. justitiis, ut et in Litteris Odonis dom. Montis-acuti ann. 1224. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 4. pag. 376: Pro ictu, septem solidos: pro Sanguine, sexaginta quinque solidos, etc. Vetus Charta apud Jo. Columbum lib. 3. de Episcopis Sistaricens. num. 9: Justitiam Sanguinis in criminibus quae morte aut membrorum detruncatione puniuntur. Alia ibidem, n. 10: Retento nobis... majori dominio seu mero imperio, et generaliter super omnibus criminibus, quae mortem vel exilium, vel membri abscissionem, vel ademptionem omnium bonorum infligunt. Exstat in Tabulario Andegavensi Charta Goffredi Ducis Normanniae et Comitis Andegav. qua donat praedia aliquot Ecclesiae S. Laudi, cum Sanguine et latrone, cum incendio et raptu et murtro. Alia ann. 1242: Justitia Sanguinis et adulterii. Infra: Ne aliquis ausus esset querimoniam facere curiae D. Archiepiscopi occasione Sanguinis, et adulterii. Alia ann. 1250: Eamdem jurisdictionem exerceat libere in Sanguine et adulterio in sua jurisdictione commissis, seu etiam committendis, et aliis tam civilibus, quam criminalibus quaestionibus, etc. Alia Will. Comitis Pontivi ann. 1149. pro Monaster. Pers.: Concedo etiam ipsis Monachis duellum suum, et Sanguinem suum, et latronem suum, et cattalla latronis, si fugerit vel deprehensus fuerit. Forisfactum Sanguinis, in Charta ann. 1227. Judicium criminale vel Sanguinis, in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 389. 390. Tabularium Ecclesiae Uzetiensis ann. 1232: Donavit Episcopus B. Andusiae... ad feudum poenam inferendi Sanguinis hominibus S. Ambrosii lite criminali per suum et eorum bajulum. Consuetudo Municipalis S. Audomari art. 7: Par ladite Coustume ont le Sang et le larron: est à sçavoir connoissance de mellée de debat fait à sang courant, et du larron prins en icelle Seigneurie, posé qu'il doive estre pendu et estranglé. Consuetudo Vinemacensis art. 5: La connoissance du Sang et du larron appartient au Seigneur Viscontier. Adde Magnum Pastorale Eccles. Paris. lib. 2. cap. 97. Ruffium in Comitibus Provinciae pag. 110. tom. 9. Spicilegii Acher. pag. 133. Hemereum in Regesto August. Virom. pag. 43. Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 398. Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 240. Marten. tom. 1. Anecd. col. 90. 95. etc. Vide Latro, et Sanguinia.

Sanguineum Crimen, Quod sanguine et morte rei luitur. Crimina quae sanguinis poenam ingerunt, in leg. 18. C. de Transact. (2, 4.) Poenitentialis Gregorii II. PP. cap. 20: Si quis Clericus aut Laicus in demoliendis sepulchris deprehensus fuerit, quia facinus hoc sacrilegio legibus publicis Sanguineum dicitur, etc.

Sanguinem Facere, Vulnerare, Gall. Blesser. Charta Caroli VIII. Reg. Franc. ann. 1494. ex Chartul. Belliloc.: De Duranno qui occidit Rogerium et Berenio qui occidit Petrum de Belmolevreo qui fecit Sanguinem fratri suo Gauffrido.

Nostris etiam Faire sang, pro Blesser jusqu'au sang. Libert. Ayriaci ann. 1328. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 316. art. 58: Qui maliciose, injuriandi causa, alteri Sanguinem fecerit sine gladio, excepto sanguine volagio, etc. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 4: Garin ala devers le maire de la justice du lieu et se plaignit du Sang, que lui avoit fait ladite femme, etc. Aliae ann. 1390. ibid. ch. 178: Le suppliant frappa un petit cop de la main sur le visage ledit homme, et lui fist un pou de sang volage parmi les dens. Vide infra Volagius 2.