Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANGUIS

SANGUIS,³ Cognatio. Sanguinis jura, in lege 58. Cod. Th. de Haeret. (16, 5.) Nexus sanguinis, in leg. 122. de Decurion. (12, 1.) eod. Cod. et alibi non semel. Sanguinis propinquitas, in Legibus Wisigoth. lib. 7. tit. 2. § 19. et in lib. 6. Capitul. cap. 130. Sanguine proximus, apud Liberatum Diaconum cap. 16. Sanguine mixti, qui vel quae matrimonia cum agnatis et cognatis intra prohibitos gradus contraxerunt. Concilium Coyacense ann. 1050. can. 4: Statuimus ut omnes Archidiaconi et Presbyteri, sicut Canones praecipiunt, vocent ad poenitentiam adulteros, incestuosos, Sanguine mixtos, fures, homicidas, maleficos, etc. Vide Cujacium ad leg. 4. Cod. de Bonis vacantibus lib. 10. et in Observat. lib. 11. cap. 26. Vide Sanguinitas.