Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SANGUIS

SANGUIS,⁴ Origo, genus, stirps. Ebrardus in Graecismo cap. 9: Sanguis, progenies: sanguis quoque dicitur humor. Gesta Purgationis Caeciliani: Origo nostra de Sanguine Mauro descendit. Equi Hispanici sanguinis in lege 1. Codicis Theodosiani de Equis curulibus, et apud Vegetium lib. 4. de Arte veter. cap. 6. quos Hispanos vocat Ammianus lib. 20. Leges Edwardi Reg.: Ceperunt uxores suas de Sanguine et genere Anglorum. Edictum Rotharis Regis Longob. tit. 69. § 4. (187.): Componat eam mortuam, tanquam si virum de simili Sanguine, id est, si fratrem ejus occidisset, etc. Laudes Papiae apud Muratorium tom. 11. col. 27: Sunt etiam quaedam progenies in civitate, quae dicuntur de Sanguine militari, quaedam vero de Sanguine populari. Licet spuriosi dimidiatique Sanguinis fuerit, etc. in Chron. Joh. Whethamstedii pag. 371. Utitur non semel Saxo Grammaticus, ubi consulendus Stephanius pag. 155.

Sanguines, non agnoscit prisca Latinitas, ut est apud Priscianum. Occurrit tamen non semel in sacris Literis: Qui non ex Sanguinibus, etc. Viri Sanguinum, etc. Consultat. Zachaei lib. 2. cap. 18. apud Acher. tom. 10. Spicil. pag. 94: Cur Patriarcha David geminis Sanguinibus expiandus, innovari in se prioris gratiae spiritum petit, etc.

Sanguinis Christi Pretium. Leges Hoeli Boni Regis Walliae cap. 11: Sanguis cujuslibet hominum pretium est 24. denariorum, Sanguis Christi pretium est 30. denariorum. Scilicet indignum videtur, et Dei Sanguis, hominis minoris pretii est. Ubi Presbyteri, ni fallor, intelliguntur, quorum pretium majori pretio aestimatum fuit.

Sanguis Draconis, vulgo Sang de Dragon, Cinnabaris, vel resinae species. Statuta Astens. ubi de intratis portarum: Sanguis Draconis solvat pro qualibet libra ponderis lib. 1. sol. 10. Vide Lexic. Martinii v. Cinnabaris.

Sanguis. Transactio inter Abbat. et Monachos Crassenses ann. 1351: Item debet dare dictus dom. Abbas... duodecim libras de Sanguine. Mendum haud dubie pro Sagimine.