Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SAPOR

SAPOR, Condimentum, ut videtur, Gall. Sauce. Veteres Consuetudines Floriacenses: Ipso die ab Armario reficimur, unum tamen generale piscium, et Saporem cum copia boni vini. Alibi: Quotiens habemus ova elixa, toties debemus habere Saporem, excepto ad coenam. Ceremoniale Roman. lib. 1. sect. 1: Cum salsamentis, Sapore, caseo, herbis crudis etc.

Hic forsan ut et alibi Aromata, vulgo Epices, significat, ut colligitur ex Chartul. Latiniac. fol. 187: Salem, allia et Saporem sinapis dabit eis (infirmis) cellararius. Alios vero Sapores infirmarius dabit. At vero Saveur, pro Assaisonnement, sauce, Condimentum, legitur in Vita S. Ludov. edit. reg. pag. 351: Li sainz roi demanda au mesel duquel il voudroit aincois mengier, ou des gelines ou des perdriz, et il respondi des perdriz; et li benoiez rois li demanda à quele Saveur; et il respondi que il les vouloit mengier au sel. Hinc Ensoudrer, pro Assaisonner, Condire, nostri dixerunt. Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 127. Chartoph. reg. ch. 265: Comme Jehan de saint Germain escuier se feust courouciez que le tavernier leur avoit mal appareillié et Ensoudré leur poisson, que ilz devoient mengier, etc. Vide supra Adsaporare.

Saporare, Gustare, sapere, Gallice Savourer. Epist. Cyricii Episc. ad Ildephonsum inter Conc. Hispan. tom. 2. pag. 533: Memoratus sum vestri muneris, quod cum ardua intentione percurrerem, ac mentis acie defixa universa quae in morem pigmentorum redolentia exstabant, Saporare conarer.

Saporare, Sapore imbuere. S. Petrus Chrysolog. Serm. 157: Per epiphaniam Christus in nuptiis aquas Saporavit in vinum. Conc. Toletan. XI. inter Hispan. tom. 2. pag. 661: Sed sensibus sanae intelligentiae reperiantur instructi, ut in disserendo praecipue hujus sanctae Trinitatis arcano plus evidentia quam eloquentia eos efficiat Saporatos.

Adsaporare, Saporem infundere, vel gustare, delibare, Italis Assaporare, eadem notione. Regula Magistri cap. 23: Et ventigiata a calice potione petita benedictione Adsaporet qui miscuit. Infra: Et item secundum suum numerum unicuique mensae, signato item ab Abbate vase, et cum benedictione Adsaporato, mixtum ei ministrent, et ipsi in ultimo bibant.

Saporosus, Sapidus, cui inest sapor. Constant. Afric. de Febr. cap. 4: Sanguis temperatior est omnibus elementis et Saporosior.