Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SARCINA

SARCINA, Onus quodvis. Italis Sarcina, eadem notione: unde pro rei alicujus copia interdum usurpatur. Annal. Estens. Jac. de Layto apud Murator. tom. 18. col. 1042: Fuit fama esse in navibus illis nongentas petias panni Mediolanensis et circa mdc. pancerias, merzariaeque maximam Sarcinam et rerum aliarum. Charta ann. 1403. ex Schedis Pr. de Mazaugues: Item et octo Sarcinas lignerum. Occurrit passim. Vide Sagma.

Qualis fuerit Sarcina bladi apud Montispessulanos, definitur in Charta ann. 1340. ex Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 98: Cum in villa Montispessulani fuisset ab olim... de statuto usu vel consuetudine observatum, quod Sarcinae bladi quinque sextaria ad mensuram loci illius continentes, etc. Vide supra Summa bladi in Sagma.

Sarcinata, Eadem notione. Litterae Officialis Vabrensis ann. 1342: Exceptis duntaxat duabus Sarcinatis azini, una caulium, et una raparum. Duae Sarcinatae lignorum, in Transactione inter Abbat. et Mon. Crassenses ann. 1351. Reparat. factae in Senescallia Carcassonae ann. 1435. ex Schedis Cl. V. Lancelot: Pro una Sarcinata fustis vocate polpre ab ipso empta pretio xix. sol. vi. den. Occurrit ibi non semel.

Sarcinata vini, quarta pars modii, in Testam. Isaac medici Carcass. Judaei ann. 1305. ex Chartoph. reg. Montispessul.: Sarcinata farinae, in Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar.

Sarcinare, Sarcinis onerare: item opprimere ceu sarcina. Vita S. Girardi tom. 3. April. pag. 212: Senectutis gravedine Sarcinatus. Vita S. Dunstani tom. 4. Maii pag. 349: Gravi morbo finitimae vitae Sarcinatus est. Vide Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 534.

Sarcinulare, Sarcinulis onerare. Sarcinulati equi, apud Britonem Philip. 12. 25.

Sarcinare, In sarcinam colligere. Mirac. S. Germ. Autiss. tom. 7. Jul. pag. 268. col. 2: Illico surrexit, et rapto cereo, domum ingressus, latrones intra cubiculum reperit, stramenta lecti, et si quid vestimentorum repererant, Sarcinantes. Vide alia notione in Sarcina.

Sarcinalis, Ad sarcinas pertinens. Sarcinale jumentum, Equus clitellarius, Ammiano lib. 15.