Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARBITRATUS

ARBITRATUS, μεσιτία, in vet. Gloss. Adjective sumitur apud Muratorium tom. 3. pag. 116. col. 1. in Vitis PP. ab Anastasio: Domum in clivo patricii Arbitratam, (id est, ut opinor, aestimatam arbitrorum judicio) domum juxta Basilicam in vico longo... praestantem solidos octuaginta duos.