Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARBITRIUM

ARBITRIUM, Sententia arbitri. Festus: Arbitrium dicitur sententia, quae ab Arbitro statuitur: Arbitrarium autem, cum adhuc res apud arbitrium geritur. Vox etiam aliis Scriptoribus Latinis nota. Alexander III. PP. Vel si Arbitrium ipsum noveris aequitate subnixum, ad observantiam ipsius utramque partem appellatione remota compellas. Innocentius III.: Perpendimus Arbitrium, quod... dicebatur super eodem negotio promulgasse, contra formam juris et compromissi dictatum fuisse. Occurrit praeterea apud Thom. Archid. in Hist. Salonitana cap. 32. extremo, in Charta S. Ludovici ann. 1259. quae extat tom. 9. Spicilegii Acher. in Chronico Montis-Sereni pag. 135. 136. etc.

Arbitrium, in Regiam Majest. lib. 2. cap. 2. definitur Actus legitimus personarum, super civili quaestione et querela in quasi-judicio contendentium.

Arbitrium conditum, ultimum, morientis testamentum, l. 17. C. de Testament. l. 107. 124. Cod. Th. de Decurion.

Per Arbitrium judicium, opponitur judicio per legem, in Legibus Luithprandi Regis Longob. tit. 21. ยง 2. 3. 28. (4, 10) cum scilicet ex animi sententia pronunciat. Idem Luithprandus pag. 232: Quoniam alii volebant per usum, alii per Arbitrium judicare. Praefat. ante cap. 83 (6, 30.) Vide Praefat. ante cap. 69. (6, 16), ubi alii per consuetudinem, alii per Arbitrium, etc.

Arbitrium Luminis, Sol, luminis parens et auctor. Vita S. Emmer. tom. 6. Sept. pag. 494. col. 1: Truculentia furentis aurae quievit, reditque pax aetheris et Arbitrium luminis.