Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARBITROR

ARBITROR, (ARBITRARI) Sententiam ferre arbitri nomine. Tabularium Ecclesiae Carnotensis ch. 5: Iidem arbitri partibus in sua praesentia constitutis plenum dare arbitrium noluerunt, asserentes, se non debere super earum consuetudinibus vel libertatibus Arbitrari. Alexander III. PP. ad Archiepisc. Eboracens.: Quoniam igitur non decet te aliquatenus sustinere, ut, quod perperam Arbitrati sunt, incorrectum debeat relinqui, etc. Ita etiam apud Rollandinum in Summa Notariae cap. 6.