Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARBOR

ARBOR,² in duello. Speculum Saxon. lib. 1. art. 63. § 6. et Wichbild. Magdeb. art. 35. § 7. ubi duelli formam describunt: Cuilibet eorum (duello contendentium) judex unum qui arborem sub Phalagam ejus (desunt haec tria vocab. in Wichb.) ferat, ordinabit, qui ferentes neminem eorum ullatenus impedient. Sed si eorum quis ceciderit, vel vulneratus fuerit, Arborem petierit, et judex hoc licentiaverit, Arborem interponant. Postquam circulo pax est nuntiata, etc. In Germ. § 4.