Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SATIO

SATIO, (SATIARE) Explere, et per metaphoram Probare ex abundantia. S. Cyprianus Epist. 76. pag. 154. edit. Baluz.: Satiat adhuc in Evangelio suo Dominus et majorem intelligentiae lucem manifestat quod, etc. Idem de Oper. et Eleemos. pag. 238: Ostendit... deprecationes solas parum ad impetrandum valere, nisi factorum et operum accessione Satientur.