Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SATIO

SATIO, Tempus sationis, unde Gallis, Saison, pro quavis anni tempestate. Virgilius: Vere fabis Satio. Charta Roberti Regis Fr. ann. 1028. ex Tabulario Abbatiae Colombensis: Et super castrum terra arabilis, quantum possunt tria boum culturare omni Sationi, etc. apud Duchesnium in Probat. Hist. Brecensis pag. 5. Satio hibernatica et estivatica, saepe in Tabul. S. Remigii Remensis: Arat ad hibernaticam Sat. map. 1. continentem in longitudine perticas 40. in lat. perticas 4. ad estivaticam similiter. Rursum: Possunt ibi seminari inter ambas Sationes de anno modii centum. Charta Benedicti Episc. Nannet. ann. circiter 1105. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 316: Dedi etiam in usus canonicorum....... tantum terrae, quantum poterint quatuor boves arare per duas Sationes, cum mansione necessaria agricolae operanti terram illam. Tabul. S. Sergii Andegav.: Portionem cujusdam terrae,... quantum scilicet quatuor boves arare possunt duabus Sationibus..... concesserunt. Occurrit saepius in Polyptych. Irmin. Vide ibi Indicem. Dessaisonner les bois ou les estangs, in Consuetud. Bituric. tit. 5. art. 46. extra tempus consuetum aut silvam caeduam caedere, aut stagna expiscari. Vide Saisdio, et Sazo 2.

Sationalis Terra, Sationi idonea, cui opponitur vineis consita, in Tabulario Ecclesiae Carnotensis anno 1186. ch. 99. Vide Sationalia.

Lib. cens. eccl. Rom.: Fundum Rapacesarium, cum silvis, glandaretis et terris Sationalibus.

Seisona, ex Gallico Saison. Ingulfus pag. 852: Cum communa pasturae pro omni genere animalium omnibus Seisonis. Charta Edwardi III. Regis Angliae ann. 1340. apud Rymer. tom. 5. pag. 183: Eidem Comitissae unam robam pro statu suo competentem, pro ista Seisona aestivali, liberet. Vide Saisona.

Sesona, Eadem notione, in Charta ejusd. Reg. ann. 1341. apud eumd. Rymer. tom. 5. col. 231: Volentes igitur malis et periculis contra instantem Sesonam aestivalem pro honore nostro ac communi utilitate praecavere, etc.

Seso. Extenta manerii de Garringes: Debet operare in qualibet septimana a festo S. Michaelis usque ad gulam Augusti, quolibet die operabili unum opus, precium operis ob. quadr. et a festo S. Petri ad vincula usque ad festum S. Michaelis unum opus in qualibet die operabili, 1. den. ob. excepta Sesone hiemale. Infra: Ad Sesonem Quadragesimae. Charta ann. 1403. ex Schedis Pr. de Mazaugues: Et gausitas pertinentes ad dictum monasterium.... cum.... arrendamentis.... in quinque annis in quibus intelligantur quinque Sesones. Charta ann. 1428. ex iisdem Schedis: Pro tempore quinque Sesonum, sive quinque perceptionum fructuum. Vide in Saizo.