Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SCIENTIA

SCIENTIA, Charta Henrici Reg. Angl. tom. 3. Hist. Harcur. pag. 151: Sciant me reddidisse et praesenti carta confirmasse Balduco filio Gisleberti servienti meo totas egentias suas et ministeria sua cum liberationibus atque ministris et Scientiis pertinentibus. Ubi legendum esse suspicor Sergentiis vel Servitiis.

Scientia, Titulus honorarius, maxime ubi de appellationibus ad Principem est. Cod. Theod. lib. 11. tit. 29. leg. 2: Si quis judicum duxerit esse referendum, nihil pronuntiet, sed magis, super quod haesitandum putaverit, nostram consulat Scientiam. Pluries occurrit eodem titulo.