Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SCIO

SCIO, (SCIRE) pro Posse, quo sensu Sçavoir usurpamus. Mirac. S. Verenae tom. 1. Sept. pag. 169. col. 2: Multorum nomina Scirem nominare; sed opus non est ea singula describere. Hinc

Scire de aliqua re Loqui, Habere jus illam exigendi. Lit. ann. 1234. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 627: Attendentes quod nec etiam pro negociis nostris, nec pro homine, qui Sciat de hoc loqui, res et ipsorum quadrigam, equm vel asinum, vel aliud capiatis, etc.