Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SCRIPTOR

SCRIPTOR, nude pro Notarius. Necrol. MS. eccl. S. Aurel. Argentin.: vj. Idus Octobr. Obiit Anna dicta Kucfferia, uxor Heinrici Scriptoris. Charta ann. 1234. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom.: Magister Petrus de Varcino, domini papae Scriptor, quaesivit ab eis, etc. Infra: Bernardus canonicus Florentinus confessus est se recepisse a magistro Petro de Varcino, dom. papae Scriptore, possessionem castri de Aquilata. Vide Scriptores publici et mox Scriptuarius.

Geraldus scripsit, Scriptor imperatoris, per manum magistri Hugonis cancellarii. (Diplom. Alphonsi reg. Castel. ann. 1149, p. 77.)