Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SCRIPTURA

SCRIPTURA, Ut varia fuit apud antiquos materia, in qua olim excepta est Scriptura, ita et multiplex in usu fuit apud ipsos scribendi ratio. Quod ad Scripturam antiquiorum temporum spectat fuse prosecutus est in Diplomat. Mabillonius, quem hic exscribere non est animus. At variarum ab undecimo saeculo scriptionum nomina, quarum et specimina edidit Leonardus Wirstlin Monachus S. Udalrici, ex instituto nostro litterarum ordine hic referenda duximus post Bern. Pezium in Praefat. tom. 1. Anecd. pag. 35. qui ea eruit ex Cod. Udalricano cui titulus: Proba centum Scripturarum diversarum una manu exaratarum. Abscisa. Abscisa Posterialis. Alta Poeticalis. Altana. Altana semis Major. Altana Minor. Antiqua Crassana. Antiqua Curtana brevis. Antiqua Curvalis. Antiqua Durana. Antiqua Formata media. Antiqua Formosalicana. Antiqua Major. Antiqua Polita. Antiqua Prisca. Antiqua Realicana. Antiqua Serrata. Antiqua Simpliciana. Bifaricalis. Bullicalis Minor. Cardinalicana. Cespalicana. Clippalicana Galeata. Clipalicana Major. Codicalis Simplex. Composterialis Major. Composterialis Minor. Cursiva Italicana. Cursiva Litteralis. Cursiva Rotundalis. Curtana Flacca. Curtana Praevissalica. Curvalica Simplex. Curvana Inaequalis. Dilatana Media. Eversalicana. Eversalicana Media. Eversalicana Minor. Extensiva Inaequalis Extensiva Inaequata Flacana Antiqua. Fractura Germanica Gippalicana. Globata Rotalis. Grossana. Imperatoricalis. Inaequalicalis Variana media. Inaequalicana. Italicana Formata. Italicana Notalis. Litteralis Cursalica. Litteralis Italicana. Litteralis Simplex. Macrana Alta. Media Rotalis. Mediana Serrata. Mediana Utralis. Neutralicalis. Neutralicana. Notula Codicalis. Notula Codicalis Polita. Notula Curtana. Notula Formata. Notula Formata Simplex. Notula Poeticalis Media. Notula Poeticalis Pressa. Notula Semifracta. Notula Semis Formata. Notula Submissa. Palliata Tensa. Papalicana. Pictoricalis Major. Pictoricalis Minor. Pillicana. Poetica vera. Poeticalis Cursiva. Poeticalis Mediana. Poeticana Serrata. Polita Media. Postericalis Serrata. Prisca Caudalis Lata. Prisca Pilicalis. Regia Pullicalis. Rotalis Cursiva. Rotalis Globata. Rotalis Minor. Rotulana Curvalica. Rotunda. Rotundalis Alta Media. Rotundalis Inaequata. Saltana Postericalis Semifractura. Spissalica Postericalis. Tenuissana. Textus Italicus. Textus Italicus Altus. Textus Italicus Bifractus. Vagalicana Extensiva.

Steganographiae inferioris aevi rationem qui nosse voluerit, hujus non contemnendum specimen exhibet Martenius tom. 1. Anecd. col. 1553. quod consulere cuivis licet.

Scriptura Divina dicti Libri SS. Patrum, in Vita Vener. Olberti Abbat. Gemblac. saec. 6. Bened. part. 1. pag. 605: Plenariam vetus et novum Testamentum continentem in uno volumine transcripsit historiam; et divinae quidem Scripturae plusquam centum congessit volumina, saecularis vero disciplinae libros quinquaginta.

Interdum et nude Scripturae appellantur. Vita B. Goberti tom. 4. Aug. pag. 394. col. 2: Hoc pius Gobertus fideliter credebat et devote, secundum illud Scripturae: Divina operatio, si ratione comprehendatur, non est admirabilis; nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet fundamentum. Quae verba, ut observant docti Editores, non leguntur in Literis sacris, sed in homilia S. Gregorii super caput 20. Joannis.

Scriptura Legalis. Charta ann. 933. inter Instr. tom. 6. novae Gall. Christ. col. 127: Certum quidem et manifestum est, quia nobis injunxit.... Reginardus Episcopus.... ut nos simul in unum supra nominati elemosynarii, ut nos Scripturam Legalem faciamus ad canonicos S. Nazarii, sicuti et facimus, ac legitime manibus tradimus in regno Septimaniae, in comitatu Biterrensi S. Petrum a Pullo cum suo terminio. Infra Charta donationis vel traditionis dicitur.

Scriptura Reditoria, Charta quae bona ab alio usurpata ad pristinum et legitimum possessorem rediisse testatur. Concil. Cabilon. ann. 915. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 71: Decreverunt, ut jam dicta villa Sanctiniacus ad antiquitatem suam, hoc est ad matricem ecclesiam S. Clementis reverteretur;.... unde et hanc testimonii Scripturam quam reditoriam vocamus, sub hac ratione praefati Praesules Praeceperunt facere.

Scriptura, Charta, instrumentum, scheda. Summaria Privileg. Eccl. Rom. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 1233: Ita una Scriptura habens formam juramenti continens quod dictus Tancredus..... jurat fidelitatem B. Petro.... Item alia Scriptura continens, etc. Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1226. apud Murator. tom. 8. col. 1105: Plura scrinea fuerunt combusta cum Scripturis quae intus erant. Conc. Tolet. XVII. inter Hispan. tom. 2. pag. 759: Presbyter dum dioecesim tenet, de his quae emerit ab ecclesiae nomine Scripturam faciat. Escripture, eadem notione, in Statuto Caroli V. Reg. Franc. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. pag. 21.

Scriptura, pro Chirographo, seu chirographi litteris, in l. unic. Cod. Theod. tit. 27. lib. 2. pro signo quo in subscribendo quis utitur, occurrit in Charta Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1173. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 328: Ut autem omnia supra dicta firma vobis praedictis episcopo et canonicis ecclesiae vestrae semper illibata serventur, Scripturae nostrae et sigilli regii auctoritate et robore praecipimus communiri et nominis nostri caractere.

Scriptura, pro Responsis aruspicum, in l. 1. ejusd. Cod. tit. 10. de Paganis, etc.

Scriptura, Scripta, seu litis instrumenta, nostris etiam Ecritures. Charta Ludovici X. Reg. Fr. ann. 1215. apud la Faille. Annal. Tolos. tom. 1. inter Instr. pag. 63: Cum super eo quod frequenter aliquem capi et incarcerari contingit, causa cognita innocentem seu inculpabilem reperiri, ac nihilominus retineri pro geolagio seu carceragio et Scriptura,....... concessimus quod nullus.... ad solvendum hujusmodi geolagium seu incarceramentum aut Scripturam ob hoc factam aliquatenus teneatur, nisi copiam de Scriptura illa petierit sibi dari.

Scriptura, Tabularium forense, Gall. Greffe. Statutum Caroli Johannis Franc. Reg. primog. ann. 1357. tom. 3. Ordinat. pag. 180: Cum nuper et ultimo quibusdam propulsis motibus, ordinasse dicamur quod officia praepositurarum, Scripturarum, tabellionatus, que ad firmam tradi consueverunt, etc. Vide supra Scribania.

Escriptures vero vocantur Literarum typi, in Lit. natural. ann. 1474. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1321: Michiel Friburgier, Uldaric Quering et Martin Granetz natifz du pais d'Alemaigne,... sont venus demourer en nostre royaume puis aucun temps en ├ža, pour l'exercice de leurs ars et mestiers de faire livres de pluseurs manieres d'Escriptures en mosle et autrement, etc.