Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SE

SE, pro Eum, vel eos: Sui pro ejus, vel illorum: Suus, sua, suum, pro ejus, vel illorum, passim occurrunt in Chartis, interdum et in Scriptoribus medii aevi; quod monuisse sufficiat.

Se, pro Si, in antiquioribus Instrumentis; quod ex vitiosa pronuntiatione, vel scriptione ortum existimo.

Se pro Seu, in iisdem chartis Meroving. ut in chart. Childer. II. ann. 673: Magnitudo se utilitas vestra.