Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SECO

SECO,² (SECARE) proprie de messe aut prato dicitur. Eaedem Leges Wisigoth. lib. 8. tit. 3. § 12: Qui in pratum eo tempore, quo defenditur, pecora miserit, ut postmodum ad Secandum non possit herba succrescere, etc. Lex Salica tit. 29. § 20: Si quis pratum alienum Secaverit, etc. Vide Asecare in Amadere. Hinc nostrum soyer, pro Scier. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Secare, trancher, soyer. Vetus Poeta MS. ex Bibl. Coislin. nunc Sangerm.: Vois là ces chams ou la gent Soient, Et lor jarbes cuillent et loient.

Seccare, Eadem notione. Statuta Mutin. rubr. 80. fol. 115. v°: Statutum est quod viae currentes per prata possint et debeant claudi a festo Paschatis Resurrectionis quousque dicta prata Seccata fuerint.

Segare, Eodem intellectu, vox Italica. Castellus in Chronico Bergomensi ad annum 1402. apud Murator. tom. 16. col. 910: Homines partis Gibellinae..... irruerunt in illos qui Segabant dicta frumenta. Statuta Mutin. rubr. 236. fol. 44. v°: Ordinamus quod nemo audeat Segare vel segari facere in pratis de curtili, etc. Occurrit praeterea in Chron. Parm. apud eumd. Murator. tom. 9. col. 849. in Statutis Vercell. lib. 3. fol. 82. et in Leg. Bajwar. Cod. Reg. tit. 1. cap. 14. § 2. tit. 5. cap. 2. § 2.

Segare, pro Jugulare, gladio collum secare, in laudato Chron. Parm. col. 869: Dominus Odominus Oddovrandus, qui erat ultra sexaginta annorum, dicti de parte imperii Segaverunt ei gulam.

Secatores, Messium sectores, Gall. Scieurs. Tabularium Fiscanense f. 60: Collectores messium nostrarum, qui vulgo Secatores, dicuntur, Tabul. S. Petri Vosiensis fol. 55: In istis duobus mansis census 1. modium segl, duos Secatores debent. Ibidem: In Maio unum Secatorem. Nostris olim Silleur. Vide in Selio.