Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SECURITAS

SECURITAS, Idem quod Emunitas, firmitas, in veteribus Chartis: Graecis ἔγγραφος βεϐαίωσις, certum atque indubitatae fidei scriptum: Gall. Sauve-garde. Rathbertus de Casibus S. Galli cap. 5: Statim vero cupiens omnem spem Securitatis nostris aufferre,... perquisivit, si alicubi aliquod exemplar ipsius cartae inveniri potuisset. Cap. 10: Hartmoto Monasterium cum omni Securitatis libertate contradidit. Charta Balduini Comit. Flandr. ann. 1116. inter Libert. Mon. Elnon.: Ab omnibus hominibus infra procinctum commorantibus, salva fidelitate Comitis Flandrensis, Abbas, si voluerit, Securitatem habebit. Adde Statuta Genuens. lib. 1. cap. 9. fol. 12.

Sed et nomine et ratione Securitatis indultae, a Monasteriis pensitabatur Principi quotannis census. Idem Rathbertus cap. 8: Et in eadem carta conscribi jussit regia dona, sibimetipsi secundum consuetudinem aliorum Monasteriorum Securitate praeditorum quotannis ventura, id est, duos caballos, et duo scuta cum lanceis. Apud Senatorem lib. 11. Epist. 7: Testimonium solutionis, Securitas dicitur. Vide Salmasium de Usuris pag. 131.