Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SECURITAS

SECURITAS,² Vadimonium, fidejussio, Gall. olim Assurement, nunc Sureté, caution. Charta Edw. II. Reg. Angl. ann. 1313. apud Rymer. tom. 3. pag. 400: Vestram amicitiam... rogamus quatenus... obsides praedictos jubere velitis ab ostagiamento hujusmodi liberari, dictamque Securitatem relaxari penitus et dissolvi. Securitatem facere, in Capit. Caroli C. tit. 12. et in Litteris Philippi Aug. ann. 1207. tom. 5. Ordinat. Reg. Franc. pag. 159.

Securitas, Obses ipse, vel fidejussor. Barthol. Scribae Annal. Genuens. ad ann. 1263. apud Murator. tom. 6. col. 531: Et accepit potestas secure Securitates ab omnibus armiragiis, comitis, naucleriis et consiliariis. Chron. Parmense ad ann. 1286. apud eumd. tom. 9. col. 809: Securitates custodum carcerum communis, qui erant in banno pro ipsis custodibus, jamdiu erat, ceperunt apud Cuvriachum principalem suum, pro quo fidejusserunt..... Qui dominus Potestas, habito consilio sapientum, fidejussores extraxit de bannis suis, et dictum principalem in carcerem Camusinae posuit. Vide, Securis.