Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SECURITAS

SECURITAS,³ Apocha, seu instrumentum quo creditori debitum securum praestatur, in Cod. Theod. lib. 11. tit. 26. leg. 2. ibid. tit. 1. leg. 19. etc. Charta Casimiri Reg. Polon. ann. 1335. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 594: Securitatem fecimus sufficientem in sex millibus sexagenis grossorum Pragensium praedictorum. Charta Henrici V. Regis Angl. ann. 1419. apud Rymer. tom. 9. pag. 819: Juramentum, litteras, obligationes, Securitates, et cautiones alias sufficientes, etc. Vide Pancirol. lib. 1. Thesauri cap. 77.

Securitas dicta Epistola quae homicidae a parentibus occisi concedebatur, ut securus esset a qualibet inquietatione, in Formul. 18. Marculfi lib. 2. Adde ejusd. Marculfi Append. form. 23. 51. Formul. 39. inter Sirmond. Formul. 8. inter Bignon. Formul. 124. inter Lindenbrog. et Bignonii notas ad Marculfum.

Securitas Evocatoriae, Licentia a Principe concessa alicui ad ejus conspectum veniendi, in Cod. Theod. lib. 6. tit. 23. leg. 3. Vide ibi Gothofredum.

Securitas Sexus, Ejusdem obtentus. Cod. Theod. leg. 3. tit. de Accusat. (9, 1.): Patroni etiam causarum monendi sunt, ne, respectu compendii, feminas, Securitate forsitan sexus, in actionem inlicitam proruentes, temere suscipiant.