Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEDES

SEDES, Dignitas, quae vox maxime tribuitur Praefecto Praetorio et Praefecto urbis, quorum Sedes eminentissimae, excelsae, inlustres, magnificae, magnificentissimae, etc. passim dicuntur in utroque Codice, ubi sedes vestra, sedes vestra magnifica, inlustris, etc. Vide Glossar. med. Graecit. voce Θρόνος, col. 496.

Sedes, Tribunal, forum, Siége eadem notione usurpamus. Statutum Caroli V. Reg. Franc. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. pag. 140: Relacio ad nostras aures deduxit, quod in castellaniis, praeposituris et Sedibus, aliisque locis regiis nostre baillivie Viromandensis, etc. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Ding-banck, col. 229. et Frey-stul, col. 2203.