Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEDES

SEDES,² Ecclesiae dictae majores, seu quod in iis Episcopi sederent in thronis, unde et θρόνοι dictae, seu quod essent Apostolorum vel Martyrum sedes, id est, memoriae, ut est in leg. 6. Cod. Th. de Sep. violat. (9, 17.) quomodo etiam Ammianus lib. 22. Sedem dixit extrui Martyrum reliquiis. Adde leg. 8. eodem C. de Haer. (16, 5.)

Sedes dictae ϰατ᾽ ἐξοχὴν, quinque Patriarchales Ecclesiae, Romana, Alexandrina, Antiochena, Hierosolymitana, et Constantinopolitana. Ac Romana quidem, Prima sedes, proprie dicta. Gelasius I. PP. in Concilio Romano: Est ergo prima Petri Apostoli Sedes,..... secunda autem Sedes apud Alexandriam,.... tertia vero Sedes apud Antiochiam, etc. Qua quidem primae sedis appellatione non semel Romana donatur, apud eumdem Gelasium Epist. 4. ad Faustum, et Epist. 13. Hadrianum I. in Canonibus, Nicolaum I. Epist. 6. in Vita S. Sabini Episcopi Canusini cap. 2. etc. Concilium Sinuessan. sub Marcellino PP.: Nemo unquam judicavit Pontificem, nec Praesul Sacerdotem suum, quoniam prima Sedes non judicabitur a quoquam. Concilium Romanum ann. 324. sub finem: Nemo etiam dijudicet primam Sedem: quoniam omnes Sedes a prima Sede justitiam desiderant temperari. Neque quoque ab Augusto, neque ab omni Clero, neque a Regibus, neque a populo judex judicabitur. Et quidem Romanus Pontifex etsi munere aliis Episcopis aequalis, iisdem Sedis suae praerogativa major est, ut legitur in Epist. Conc. Rom. ann. 378. n. 10. Secundae Sedis et tertiae Antistites, apud eumdem Gelasium Epist. 4. ad Faustum. Idem de Alexandrino Patriarcha, Epist. 13: Joannes secundae Sedis Antistes. Joannes Antiochenus tertiae Sedis Episcopus, in Epist. 8. Nicolai I. PP.

Primae Sedes, praeterea dictae Primatum sedes, eorum scilicet Episcoporum, qui promotionis aetate caeteros suae dioecesis Episcopos anteibant, eoque nomine Primates vocabantur, quod in Africa maxime obtinuit, apud S. Augustinum Epist. 162. 165. in Concilio Cartag. III. can. 2. in Concil. Afric. c. 35. in Toletan. XIII. can. 8. apud Desiderium Cadurcensem Epist. 12. etc. Prima Cathedra, in Concilio Eliberit. can. 58. Carthag. II. can. 12. Concilium Carthag. III. can. 26: Ut primae Sedis Episcopus non appelletur Princeps Sacerdotum, aut summus Sacerdos, aut aliquid hujusmodi; sed tantum Primae sedis Episcopus. Eadem habent Canones Hadriani I. PP. cap. 23. Rodulphus Archiepiscopus Bituricensis in Charta anni 1. Caroli Regis, (841.) apud Justellum in Hist. Turenensi, et Sammarthanos, nude se Primae Sedis Episcopum inscribit. Vide Sirmondum in Propemptico lib. 2. cap. 9. et supra Protothronus.

Aliquot Galliarum sedes hac appellatione donatae sunt. Praeter Bituricensem ecclesiam, de qua supra, Lugdunensis, Narbonensis et Viennensis eo praeeminentiae titulo decorantur. Arest. ann. 1392. ex Cod. reg. 9872. fol. 190. r°: Dictus actor (Archiepiscopus Lugdunensis) proponebat quod civitas Lugdunensis erat nobilis et antiqua et prima, quae fidem Christianam citra montes susceperat, propter quod Prima Sedes Galliarum vocabatur, fueratque dignitate primatis decorata, etc. Epist. ad Carolum IV. imper. ann. 1365. ex Cod. reg. 5187. fol. 57. r°: Sane sancta Viennensis ecclesia sub Romani imperii vestri ditione exultans, tantae antiquitatis honore rutilans, nuncupari meruit Sedes maxima Galliarum. Charta ann. 1031. ex Bibl. reg. cot. 17. quam subscribit Guifredus sanctae Primae Sedis Narbonensis ecclesiae episcopus. Vide supra Ecclesia prima.

Sedes, Ecclesia Cathedralis. Concilium apud Saponarias ann. 859. can. 13: Ut pro eo (Episcopo) qui decesserit, in Sedibus septenae Missae.... Domino persolvantur. Donationes Ecclesiae Salzburgensis: Commendavit autem hoc pleniter Monasterium in manus Episcopi ad regendum secundum Canones, sicut et caeteras Ecclesias dioecesis suae, ut ipsum cum Sede semper esset: potestatem vero Episcopo dedit regendi ipsam familiam, Abbatemque ibi ordinare, et Monachos de ipsa Sede ibidem ponere, sive Canonicos. Testam. Poncii Raymundi Comit. Tolos. ann. 960. apud Mabill. Diplom. lib. 6. Charta 140: Alia medietas remaneat ad illa Sede de Agade. Charta Aimari Episc. Ebredun. ann. 1213. inter Instr. tom. 3. novae Gall. Christ. col. 208: Actum apud Sedem in choro majoris ecclesiae scilicet Ebredunensis. Acta sunt haec apud Sedem Uticensem an. Incarn. D. 1139. ibid. tom. 6. col. 322.

Sedalis Ecclesia, Eodem intellectu. Charta 1133. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 59: Ecclesiae beati Martini de campis... ecclesiam sancti Dionysii quae dicitur de carcere...... donavimus..... cum praebenda etiam B. M. majoris et Sedalis Ecclesiae, et cum universis caeteris appenditiis. Sediales Ecclesiae dicuntur in Mirac. B. Zitae tom. 3. April. pag. 511. majores Basilicae prope et extra urbem, interprete Florentino, ubi Episcopi aliquando cum Clero Ecclesiae Cathedralis per festivitates cujusque illarum reficiebantur et sedes fixas habebant: Cum iret ad ecclesias civitatis Luccensis Sediales et majores, etc. Hinc

Civitas de Sede, dicitur Urbs Episcopalis, in Statutis MSS. Capit. Glandatensis ann. 1327: Tenet D. Praepositus claves ecclesiae et campanilis, et debet habere campanarium suis sumptibus. Et quia in civitate de Sede habet jurisdictionem in hominibus brevis praepositurae, etc.

Sedere, Sedem Episcopalem obtinere. Epitaphium S. Valent. Episcopi Veronensis apud Ughellum: Vixit annos pl. m. xxxxv. et Sedit Episcopatum an. vii. menses vii. et dies xvi. et recessit sub, etc. Conventus Episc. ad Barcin. tom. 3. Conc. Hispan. pag. 189: Tempore quo Frodoinus Sedebat cathedram Barcinonensem.

Sedes Apostolicae, Ecclesiae quae Apostolum conditorem agnoscunt. S. Augustinus lib. de Doctr. Christ. cap. 8: In Canonicis autem Scripturis Ecclesiarum Catholicarum quamplurium auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sunt, quae Apostolicas Sedes habere, et epistolas accipere meruerunt.

Sedes, nude pro Ecclesia seu conventu etiam haereticorum, in leg. 8. Cod. Theod. lib. 16. tit. 5. de Haeret.: Omnia loca fiscalia statim fiant, quae sacrilegi hujus dogmatis (Eunomianorum et Arrianorum) vel Sedem receperint, vel ministros.

Sedes Ecclesiastica, Clerus loci alicujus, ut videtur. Lex Bajwar. tit. 10. § 1: Si quis presbytero, vel diacono, quem Episcopus in parrochia ordinavit, vel qualem plebs sibi recepit ad sacerdotem, quem Ecclesiastica Sedes probatum habet, injuriam fecerit, vel plagaverit, tripliciter eum componat.

Sedes Majestatis. Ita nuncupatur in antiquo Rituali MS. Eccl. Vivariensis ann. 1360. sedile in quo sacra celebraturus sedet, dum in choro Kyrie, Gloria, et Credo decantantur: unde quoties assurgebat; ipsi capellos pectebat Diaconus amoto ejus capello seu almucio, licet id officii jam in secretario, antequam ad altare procederet, sollicite ei praestitisset. Vide Tribunal 3.

Sedes Potentiae, id est, Abbatis, in Vita Notkeri Balbuli num. 19.