Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEDES

SEDES,³ Obsidio, ex Gallico Siege. Epistola Stephani Comitis Blesensis de Obsidione Antiochiae, tom. 4. Spicilegii Acheriani: Et jam ibi cum omni electo Dom. Jesu Christi exercitu Sedem cum magna ejus virtute per 23. continuas septimanas tenueramus. Dicitur autem exercitus Sedem tenere, vel facere, cum in castris sedet. Vegetius lib. 2. c. 5: Quae omnia in Sedibus, in itineribus, in omni exercitatione castrensi, universi milites, et sequi, et intelligere consuescant. Vide observata a Lindenbrogio ad Ammiani lib. 14. pag. 10. et pag. 99. edit. Valesii.

Usurpatur praeterea haec vox de militibus qui in oppidis stant et stabiles sunt, Gall. Qui sont en garnison: quo sensu intelligendus videtur Vegetii locus jam laudatus. Certe idem alibi habet: Eruditi in Sedibus milites. Et Ammianus: Militares numeri destinatas remearunt Sedes. Ubi vox Sedes de stativa accipienda est, ut et in Cod. Theod. Leg. 2. de Domest. et Protect. (6, 24.): Quaternas etenim annonas eos quos armis gestandis et procinctibus bellicis idoneos adhuc non esse constiterit, in Sedibus jubemus adipisci. Vide Sedetum, Sedita et, Stabilitas, Glossar. med. Graecit. col. 1343. voce Σέδετον.

Sedem Tenere, A loco, in quo quis sedet, non dimoveri. Charta Caroli Reg. Hungar. ann. 1327. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 478: Contra quos, si praedictus Rex Boemiae hostiliter cum exercitu processerit, Sedem tenebimus in quiete, neque eis hac in parte aliquod ferre volumus subsidium vel juvamen.