Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEDES

SEDES,⁴ Locus idoneus ad construendum aedificium, vulgo Masure. Sella mansi, in Edicto Pistensi c. 30. Charta Lotharii Imp. ann. 977. apud Locrium in Chron. Belgico: Simili modo mansa duo in jam praedicta villa, et Sedes duas in terra arabili, et bovaria (bonaria) 24. ad opus Fratrum ipsius loci.

Sige d'une maison, in Lit. ann. 1264. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 391.

Sedile, Sediolum, Eadem notione. Charta Caroli C. apud Hemereum in Augusta Viromanduorum in Regesto pag. 28: Et in Domitionis monte tria Sedilia, cum vineis ad se pertinentibus: in Vico quoque Sediolum unum ad officium peragendum lavandorum vestimentorum, cum gemino lavendario, qui in eo habitare videtur. Charta Berengeri Episc. Virdunensis in Tabulario S. Vitoni et apud Hugonem Flaviniacensem pag. 133: Dedimus praeterea.... mansa decem cum Sedilibus, ad eadem mansa pertinentibus. Idem Tabularium S. Vitoni: Sunt ibi undecim Sedilia, excepto indominicato, unum quodque in festivitate S. Martini solvit 4. denar. Occurrit ibi non semel. Diploma Arnulfi Reg. ann. 890. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 34: Tradimus.... inter Sedilia ac prata terraque arabili ac silvam bonuaria lx. Item in alio loco Harz vocabulo inter Sedilia campos pratorum bonuaria cxxx. Charta ann. 1153. in Sanctuario Capuano pag. 197: Fundus et Sedilis pertinens Ecclesiae S. Mariae majoris. Adde Caracciolum de Monum. Eccl. Neap. pag. 298. Will. Heda pag. 247. 1. edit.: Sedilia autem, quae Hofsted dicuntur, Bisusamflicta, in quibus supranominati manserunt, etc. Est autem Theutonibus hof-stad, et hofstede, fundus, area, solum, locus ab aedificio purus: solum, cui aedes imponuntur, et quod aedibus dirutis manet, vulgo Domustadium, q. d. locus domus: Hof enim, domus cum solo et horto. Ita Kilianus. Vide Huba.

Sessura, Eodem sensu, in Charta Henrici Leod. Episc. ann. 1163. apud Marten. tom. I. Ampliss. Collect. col. 866: Ecclesia siquidem Falemanniae quatuor clericos vel praebendarios habebat, ad quorum spectabat victum vel vestitum tota et integra decima ejusdem villae et atrii,... et quatuor cortilia cum singulis domorum Sessuris.

Sessus, Eadem pariter notione. Charta Caroli Cal. in Tabulario Dervensi: Concedimus etiam eisdem Dei servis Sessum unum indomnicatum ad accipiendum salem, cum proprio, uti vulgo dicitur, stallone et furca superposita, etc. Charta ann. 1034. in Antiquitat. Vosagensib. lib. 5. c. 7: Ad Fremonivillam 6. mansus cum Ecclesia, apud Vicum aheneum unum cum duobus Sessibus, etc. Tabularium S. Remigii Remensis: In Muriniaco habet Sessum 1. cum aedificiis, curte et scuriis. Alibi: Est mansus 1. in Sesso est mapp. 1. in olchis mapp. 6. de terra forastica mapp. 20. sunt simul mapp. 28. Rursum: Dedit idem homo ad eamdem Ecclesiam Sessum 1. ubi aspiciunt de terra arabili jornales 6. vineolas 3. etc.

Sessio, Idem quod Sessus. Epistola Gaufridi de Meduana tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 507: Decem aratra cum bobus, quae Carucas vocatis, et terram duabus Sessionibus aptam ad laborandum dedi.

Ex his omnibus haud difficile quis percipere potest vocem Sedes et alias, quas hic congessit Vir eruditus, non tantum significare locum idoneum ad construendum aedificium, sed et designare Modum agri qui colitur, idem proinde esse quod supra Pecia et Platea. His addere placet Terragium Bellijoc.: Super quodam prato.... continente Sedem octo massotarum feni. Infra: Continente plateam duarum massodatarum.

Sedius, Sedilius, Eodem intellectu. Praecept. Ludovici Imperat. ann. 836. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 96: Concessimus ad proprium Hruotberto fideli nostro.... viniolas et Sedios tres cum tribus hominibus qui eas excolere noscuntur. Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 448: Aimon casam unam; filii Petri Petronacis casale unum; Joannes cum suis Sedium unum; Ursus Godon Sedium unum. Pluries ibi. Tabul. Audomar.: Habet ibi Sedilium unum, inde solvit sol. 1. Ibid.: Habet et ibi Sedilios x. veniunt in censum de argento sol. viii. 1/2. Rursum: Habet ibi Sedilios xxxiii. inde veniunt sol. v. 1/2.

Sedes Molendini, seu locus idoneus ad construendum molendinum, vel ubi stat molendinum, in Chronico Andrensi pag. 345. 347. Locus molendini, pag. 353. Adde Marlotum in Metropoli Remensi pag. 621. Area molendinaria, in Charta Communiae Compendiensis ann. 1188.

Sedium, Sedilium de Molino, in Charta ann. 1160. apud Ughellum tom. 7. pag. 575: Ac subjectum est Sedilium, ac fovea de molino, quod olim constructum fuerat foris hanc civitatem. Infra: In medio Sedio vel fovea unum molinum, si voluerit, construere. Vide eumdem tom. 6. pag. 300. 846. Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 557: Unum Sedium de molendinis juxta molinum Todici. Ibidem col. 570: Quaedam portio de Sedio molini, etc.

Sedile, vel Sedilium, nude, Pari significatu. Charta Alexandri PP. ann. 1257. apud Ughellum edit. 1717. tom. 1. Ital. Sacrae col. 280: Unum molendinum et dimidium, ac duo alia Sedilia pro constituendis duobus aliis molendinis liberaliter concedendo.

Sessio. Tabularium Prioratus de Paredo: Idem de situ molendini, medietatem: et vocatur eadem Sessio: Ad pratum Abud.

Sedes Feni, Prati, Modus agri. Charta Phil. III. ann. 1270. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 597: Quittantes penitus Sedes prati illius de Duno regis,.... pro quibus Sedibus feni idem Martinus reddebat nobis annuatim viginti solidos Paris.

Sedes Mullonorum, Spatium, locus, ubi coacervatur fenum. Charta ann. 1265. ex Tabul. S. Petri Carnot.: Dicebant se habere debere in prato... apud Tyvas, in dominio dictorum abbatis et conventus, restalagium, Sedem mullonorum, etc.

Sedes Bladorum, Praestationis species exsolvenda, ut videtur, pro loco ubi reconduntur blada. Charta ann. 1253. in Tabul. Floriac.: Girardus quittat et concedit quicquid habet.... in grangia de Figiaco,.... scilicet piletum, guapandum, Sedes bladorum, etc.

Area, proprie; unde dicitur de Jure colligendi grana, quae in area e manipulis excidunt, vel granorum trituratorum reliquias. Lib. privil. eccl. Carnot. ch. 257: Medietatem omnium Sedium, post palam reducendo, ultimam minam ad Sedem, si de illa aliquid deficeret. Neque aliter intelligenda videtur Sedes curiae.

Sedes Curiae, in Charta ann. 1220. ex Chartul. S. Aviti Aurel.: Rambaldus dicebat se debere... habere.... Sedem curiae post paleam sine scopa. Vide Sedes Bladorum.

Sedes Cambae, Ubi cerevisia conficitur. Charta Garini Episcopi Ambianensis ann. 1138. ex Tabulario Abbatiae S. Fusciani: Wermondus quoque Vicedominus eidem Ecclesiae dedit Sedem unius cambae in orto Erleboldi, etc.

Sedes Intima, Imus carcer, Gallice Cachot; Prudentio lib. 2. contra Symmachum v. 469: Antrum carcereum. Eidem hymn. 2. v. 310: Atrum limen. Cod. Theod. leg. 1. tit. de Custod. reor. (9, 3.): Nec vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari.

Sedes Salinariae, Loci, in quibus sal conficitur, seu in quibus Patellae et Caldariae salinariae consistunt. Vita Joannis Gorziae Abbatis pag. 764: Salinas, quae una tantum parte regionis ipsius, quae vicus dicitur, habentur exstruere, ut in loco eodem plures, quas dicunt Patellas, partim ex integro cum ipsis Sedibus emptas, partim, quae juris Monasterii erant, reparatas, multo usui imposterum profuturas paraverit, etc. Chronicon Senoniense lib. 4. cap. 36: Sedes etiam salinarias ipsius Prioratus apud Medium vicum in domibus lapideis inclusit. Chartae Henrici III. Imp. et Leonis IX. PP. ann. 1049. apud Chiffletium in Tornutio: Caldarias quoque ad sal conficiendum cum propriis Sedibus, quae vulgo Mitchae vocantur. Alia Henrici IV. Imp. ann. 1053. apud Perardum in Burgundicis: Corroboramus etiam donum Caldariarum in Salinis vico, cum sedibus suis, quas tradidit supradictae Ecclesiae Comes Otto cognomento Willelmus. Pancharta Abbat. Metloch Dioeces. Trevir. in Diar. Diplom. tom. 2. pag. 124: Puteum salis in Wich. Ibi habemus 7. Sedes.... Dabuntur nobis de unaquaque Sede 5. modia salis, etc. Vide infra Segus. Confer Salzsuti apud Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 166. radice Siudan, Coquere.

Sessa, et Sessus, Eadem notione. Testamentum Fulradi Abbatis S. Dionysii: Patellas ad sal faciendum in vico Bobatio seu Marsallo, una cum Sessis eorum. Charta Theodorici Episcopi Metensis ann. 1176. in Antiquitatib. Vosegi 3. parte lib. 4. cap. 3: Et insuper tres Sessas, quas apud Vicum praedicta domus possidet, liberas ab omni redditu et exactione, concessimus. Charta Chrodegangi Episcopi Metensis ann. 763. apud Meurissium in Episcopis Metensibus pag. 187: Donamus et ibidem in subteriore Vico atria cum Sessu suo, ubi dominium ipsi fratres possint habere. Alia Stephani Episcopi Metensis apud eumdem Meurissium pag. 405: Omnes reditus, sive questus, quos habemus apud Marsal de Sessis seu patellis, quae pertinent ad alodium, quod nuncupatur, etc. Mox: Praeterea concedimus eis, ut quot Sesses vel Sessiones in praedicto alodio construere valuerint, tot nullo contradicente apud Marsal construant. Alia anni 1304. in Antiq. Vogesi lib. 5. cap. 7: Apud Vicum, aheneum unum cum duobus Sessibus. Et infra: Praeterea concedimus eis, ut quot Sesses, vel Sessiones in praedicto alodo construere voluerint, tot nullo contradicente apud Marsal construant. Vide pag. 167. 426.

Sedes Simulacrorum, Loca in quibus fixa erant paganorum simulacra, Gall. Niches, in leg. 19. Cod. Theod. de Pagan. (16. 10.) Interdum eadem voce significantur solia et throni, quibus simulacra circumferebantur in pompa, ut apud Tertullian. lib. de Spect. cap. 7.

Sedes Navium, Reditus de statione navium in portu, quomodo vocatur in Chartis Ottonis Imper. ann. 981. et Henrici II. ann. 1006. apud Chapeavillum tom. 1. Hist. Leod.: Aut reditus de statione navium exigere, etc. Segiagium, vel Groundagium, Spelmanno. Aresta ann. 1257. in 1. Regesto Parlamenti fol. 5: Cum abbas et Conventus S. Judoci super mare dicerent, se fuisse spoliatos a D. Rege de Sedibus navium inter S. Judocum et medium aquae de Cahanche, de quibus erant in possessione et mainagio ratione emptionis factae ab eis a Wermundo Dom. de S. Judoco, etc. Vetus regestum domus publicae Ambianensis, de tributis, quae exsolvuntur in portu Oppidi S. Valerici: Li Abbés de S. Valeri a moitié en l'aquit de toutes les coses, qui viennent d'Engletere et de le coste pour tant qu'eles soient là venduës, ou comparées, mais s'eles sont venduës ou comparées à Dieppe ou Eu, en Flandres, ou en autre coste, li Abbez n'y a riens. Li Abbés a le Siege des nès d'Engleterre quiconques, mais n'ait esté û haule, et qui ne soit merquie. Li Serjant, l'Abbé et le Prevost le veut merquier, et paye chele nef à chele fois 26. den. dont li Prevos a les 2. sols et li Abbez 2. deniers. Mais li Prevos ne prent puis riens u Siege de cele nef. Se 2. nès sont flotè en seant ou en venant, ou l'une siet et l'autre vient, et l'une empire l'autre, chascune rent le moitié du damage l'une à l'autre. Se navire siet û haule à sec ou à flote, et on boute nef ou navel seur lui, se chele, qui siet toute coie est empirie par chele que ou on boute, rend le damage, et se chele, que on boute est empirie, chele qui siet toute coie ne rent riens. Computum Domanii Comitatus Bononiensis ann. 1402: Recepte de Sieges de nefs des pesqueurs venans ou havene de Boulongne au temps de herenguison depuis le jour de S. Miquiel jusques au jour S. Andrieu, lesquels doivent chacune nef au vaisel pesqueur 5. s. 4. den. pour leur Sieges, etc. Ainsi des Sieges de nefs ou hable d'estaples, etc. Computum Domanii Comitatus Pontivi ann. 1478: Recepte des Sieges de nefs alans en pescherie de harancs à payer au jour de S. Nicolas d'yver, c'est assavoir que chacune nef portant 4. lez de harenc et au dessous, doit pour le Siege 4. sols esterlins, celles de 4. à 6. lez sept esterlins, etc. Usatica MSS. Vicecomitatus Aquarum Rotomagi: Quant nef faite en Engleterre vient à Roüen, elle doit estre despousée, et pour le despouser, elle doit au Roy 3. s. et pour le Siege 3. s. Elle ne doit riens pour despouser, mès que l'en puisse monstrer par merel, ou par signe, que elle ait esté despousée autrefois, et nequedent elle doit toujours 3. s. pour son Siege.

Sedile, Eodem significatu, in Charta Ludovici Reg. ann. 874. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 29: Sedilia insuper in portu Hoiio et Dionanto, unde exeunt solidi xxxii.

Charta ann. 1321. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 290: Item mue le rente que lidiz religieus avoient.... u haule de S. Walery pour les Seages et le merquier des nés. Seuage, eadem, ut videtur, notione, in Comput. redit. comitat. Pontiv. ann. 1554: Des profficts et revenus des averaiges et Seuages des nefs, etc.