Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEDES

SEDES,⁵ Proprietas, dominium, possessio. Charta Rothb. archiep. Trevir. ann. 952. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 285. col. 2: De adjacentiis Sedis nostrae Altreiae terram indominicatam ad vineas plantandas. Charta Phil. I. ann. 1061. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 283: Concessimus loco Sanctae Mariae in Sede nostra Pissiaco scilicet constituto, ea quae pater meus et antecessores nostri praedicto loco concesserant. Vide Sedentia 1. et Sedile in Sedes 4.