Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEDO

SEDO,⁶ (SEDERE) Stare. Ordinar. MS. S. Petri Aureae-val.: Pueri claustrales et bachalarii descendant in fine scalae dormitorii, et illic Sedeant.

Sedere in Terra, Poenitentiae genus apud monachos. Charta ann. 1245. in Chartul. Cluniac.: Praecepimus ut silentium in ecclesia, in dormitorio, refectorio.... observetur. Et quicumque fregerit, crastina die Sedeat in terra.